Charter: Pannonhalma, Bences - Acta Antiquiora (1201-1525) 1237-1240
Signature: 1237-1240
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1237 - 1240
IV. Béla király Albeus mesterrel, nyitrai főesperessel összeiratja a szentmártoni apátság birtokainak határait s népeinek köteles szolgálatait. Current repository:
PannH Acta
PannH Acta
- notes extra sigillum:
- 208340, 206976
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Bela Dei gratia Hungariae, Dalmatie, Chroatie, Rame, Servie, Galicie, Lodomerie Cumanieque rex in perpetuum. Quoniam labilis est hominum memoria et rerum turbe non sufficit, congruum est et ad cautelam futurorum expediens, quod ea, que geruntur in tempore tam in rebus ecclessiasticis quam mundanis, ne propter oblivionem labantur cum tempore, vivaci litterarum testimonio perennentur, precipue propter frequentem calumpniam aliquorum, qui nonnunquam peccatis exigentibus laborant clara obfuscare, recta subvertere et veritatem suo conamine subdere falsitati. Hac igitur consideratione inducti volentes indempnitati et quieti monasterii Beati Martini de Sacro Monte Pannonie salubriter cum cautele studio providere, omnes terras eius sibi quandocunque et quocunque iusto titulo acquisitas per fidelem nostrum magistrum Albeum archidiaconum Nitriensem, virum utique circumspectum providum et discretum, iussimus erectis novis metis et distinctis terminis designari, prout in subditis apparebit, nichilominus precipientes eidem magistro specificare et redigere in scriptis conditiones, officia seu servitia cunctorum hominum pertinentium ad monasterium memoratum, ut per hoc utrique, monasterio videlicet et populo fideliter sit provisum; monasterio, ne propter incertitudinem officiorum per maliciam eiusdem populi debitis et consuetis servitiis processu temporis defraudetur; populo vero, ne alias quicquam ultra debita et consueta servitia per monasterium exigatur. Prefatus autem magister preceptum nostrum adimplens diligenter terras metatas et conditiones hominum monasterii sepe dicti redactas in scriptis nobis fideliter presentavit. Quarum series sic se habet:||
Ipse Mons Sacer Pannonie, in quo situm est monasterium Beati Martini, habet per circuitum ipsius montis terram a cacumine montis inferius per tria miliaria ab omni parte sui, videlicet ab oriente, meridie, occidente et septemtrione ad unum aratrum pro quolibet miliari, quam a tempore sanctorum regum, scilicet Sancti Stephani et Ladizlai tenuit et possedit, et nunc possidet sine contradictione aliqua pacifice et quiete, et circumcirca ad pedes supra dicti montis habet plures villas suas, que inferius nominantur. Conterminales autem villas habet [has]: Hymud, que alio nomine Nelka dicitur, Tapan, villam agasonum Regis, villam Toryan, que est communis sibi et aliis; deinde protenditur terminus eius usque Sabariam, ubi dicitur natus Sanctus Martinus, et ibi in valle media est fons sacer, qui vocatur caput Pannonie, qui cum aliis [fontibus facit] rivulum sub ecclesia Sancti Willibaldi, et vocatur Pannosa; et inde descendit usque ad villam Ech, et ipse rivulus cum terra citra adiacenti pertinet totaliter ad dictum monasterium. Et circumcirca rivulum habet plura feneta, stagna tria et totidem loca apta ad molendina; deinde descendit usque ad villam Nul, ultra rivulum vero iam dictum habet terras communes arabiles cum predictis villis, et silvas, colles, valles et nemora, que vulgo dicuntur Sacorov, in quibus habet plures vineas et loca apta ad plantandum vineas. Item habet conterminalem villam Rouozd et duas partes terre totius ville ipsius, et tertiam partem terre villarum predictarum Ech et Nul.||
(I.) In villa Nelka jobagyonum equestrium sunt XX mansiones, Othmar scilicet, Renke, Peturus et Egidius cum sua cognatione, preter parvulos et iuvenes, quorum servitia debita monasterio Sancti Martini secundum confessionem suam sunt hec, quod videlicet debent servire in equis propriis ita, quod si contingat eos ire cum abbate, decano vel monacho aut curiali comite sive cum nuncio abbatis, equos suos procurant propriis expensis, persone vero ipsorum procurantur in victualibus, quamdiu sunt in via, ex parte monasterii. Si vero mittantur ad legationem per se, tunc se et equos suos propriis expensis procurant. Item unaqueque mansio tenetur in suo curru et animalibus portare tunellam vini de vino monasterii in propriis expensis de Symigio et de Sala usque ad dictum monasterium Sancti Martini. Item unaqueque mansio debet metere monasterio duas capetias et una die fenum colligere et una die fenum portare. Preterea ad festum Sancti Martini quelibet mansio debet dare unam ydriam annone et aliam brasii et unum bovem triherbem de communi. Item dant liberas decimas dicto monasterio de omnibus bonis suis. Item semel in anno debent procurare dominum abbatem dicti monasterii cum uno bove trianni, in galinis vero, anseribus, vino, cervisia et panibus, feno et annona ad sufficientiam. Si autem non contingat abbatem descendere inter eos, predictas procurationes ipsimet portant ad monasterium. Item debent portare lapides, asseres in propriis curribus et animalibus ad monasterium, et custodire curiam abbatis. Nomina udvornicorum de eadem villa hec sunt: Tad, Chyd, Chekle, Malocoz, Colombu, cum ceteris cognatis suis, qui udvornici insimul faciunt LVI mansiones preter iuvenes et parvulos. Et isti secundum propriam suam confessionem tenentur ad omnia serviciorum genera, sicut in privilegio (secundi) Andrea regis (et palatini temporis sui Nicolay) plenius continetur. Nomina coquorum de eadem villa sunt hec: Syldev, Feuche, Chotina, Zubud, Vros, Zumboth cum sua cognatione (et filiis), qui insimul sunt XVI mansiones (preter iuvenes et parvulos); et isti secundum confessionem suam propriam tenentur ad plura servitiorum genera secundum tenorem privilegiorum Sancti Ladizlai et regis Andree. Hec sunt nomina de eadem villa equestrium servientium: Cekez, Pousa, Aga, Cheme, Cegu, cum sua cognatione (et filiis), qui insimul faciunt XXII mansiones preter iuvenes et parvulos; et isti tenentur secundum confessionem eorum portare currus honeratos monasterii in propriis equis pinguibus et personis ubique per regnum Ungarie sicut necesse fuerit, et ad alia omnia genera servitiorum, preter vineas et aratra, sicut in privilegiis Sancti Ladizlai et Andree regum plenius continetur et usus etiam approbavit. Nomina pellipariorum de eadem villa sunt hec: Chvmoslo, Iacob, Dienys cum ceteris suis cognatis preter iuvenes et parvulos, qui insimul faciunt VI mansiones; et isti secundum suam propriam confessionem tenentur exercere servitium pellipariorum in officina monasterii, in expensis monasterii, et ad alia omnia communia servitia sicut de equestribus et de aliis dictum est supra. Hec sunt nomina tornatorum de eadem villa: Forcos, Vosc [cum] sua cognatione, qui preter iuvenes et parvulos sunt VI mansiones; et isti secundum propriam suam confessionem tenentur principaliter ad officium tornatorum plenarie et secundarie ad alia omnia communia servitia, sicut superius de equestribus iobagionibus et aliis dictum est. Hec sunt nomina lotorum: Tadeu, Vendegus cum suis cognatis de eadem villa preter iuvenes et parvulos, qui insimul sunt III mansiones; et isti tenentur ad omnia communia servitia, sicut superiores, secundum suam propriam confessionem. Hec sunt nomina tawarnicorum de eadem villa: Tyz, Cheme cum sua cognatione, qui preter iuvenes et parvulos sunt VII mansiones; et isti tenentur secundum suam propriam confessionem ad omnia communia servitia, sicut superiores. Hec sunt nomina preconum de eadem villa: Saul, Texe cum sua cognatione (et filiis), qui insimul sunt IIII-or mansiones preter iuvenes et parvulos; et isti secundum suam confessionem preter hoc officium ad aliud non tenentur. Hec sunt nomina pistorum de eadem villa: Chuka, Stephan cum sua cognatione et filiis, qui sunt preter iuvenes et parvulos VIIII mansiones; et isti secundum confessionem suam propriam tenentur ad omnia communia servitia ut superiores. Hec sunt nomina sutorum de eadem villa: Lypart, Lypolt cum sua cognatione, qui preter iuvenes et parvulos sunt VI mansiones, qui tenentur ad omnia communia servitia sicut superiores. Hec sunt nomina qui parant marcium de eadem villa: Orod, Chod cum sua cognatione, qui preter iuvenes et parvulos sunt X mansiones, qui tenentur ad omnia communia servitia sicut superiores. Hec sunt nomina fabrorum (de eadem villa): Zuga, Vosos cum sua cognatione, qui preter iuvenes et parvulos sunt XXIII mansiones, qui tenentur ad omnia communia servitia sicut superiores. Hec sunt nomina carpentariorum de eadem villa: Cozma, Petre cum sua cognatione, qui sunt preter parvulos et iuvenes V mansiones, (et tenentur) ad omnia communia servitia sicut superiores. Hec autem villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad XXX aratra cum pluribus metis circundatam, et est conterminalis per circuitum cum hiis villis: Nulos videlicet, Ganth, Nema, Barba, Tapan, Taryan et Asscun.||
(II.) In predio Vyloch hec sunt nomina udvornicorum: Ioanus, Vche, Bocsa, cum filiis et cognatis suis, qui preter iuvenes et parvulos sunt XXV mansiones; et isti tenentur ad omnia genera servitiorum sicut alii udvornici de predio Himud. Hec sunt nomina aratorum de eodem predio: Reque, Mogus, qui preter parvulos et iuvenes sunt VI mansiones cum sua cognatione. Hec sunt nomina iobagionum liberorum de eodem predio: Vrlov, Phylippus.||
(III.) In predio Torian hec sunt nomina iobagiorium: Numhyv, Salomon, Poch, qui eum sua cognatione preter iuvenes et parvulos sunt X mansiones; et isti tenentur ad eadem servitia cum iobagionibus de predio Hymud. Hec sunt nomina sutorum de eodem predio: Sumug, Tomas, qui cum sua cognatione preter iuvenes et parvulos sunt VII mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia cum sutoribus de predio Hymud. Hec sunt nomina agasonum campestrium de eodem predio: Forcud, Pot, Cyma; et isti tenentur ad omnia servitia cum aliis servitialibus. Hec sunt nomina sacriferorum de eodem predio: Chomza, Syca, Gumburo; et isti tenentur ad omnia servitia sicut et alii servitiales. Hec sunt nomina buchariorum de eodem predio: Gabus, Op, Vs cum sua cognatione; et isti tenentur ad omnia servitia cum aliis servitialibus. Hec sunt nomina udvornicorum in eodem predio: Gurgus, Elya, Iacobus, Bede; et isti tenentur ad omnia servitia, ad que tenentur udvornici de predio Hymud. Hee due ville proximo dicte secundum communem considerationem vitinorum habent terram ad quindecim aratra cum pluribus metis circumdatam, et sunt conterminales per circuitum cum hiis villis, videlicet villa Cepani, et secunda villa Toryan, que est castrensium.||
(IIII.) In predio Ruozd hec sunt nomina iobagionum: Paulus, Luthart, Lepart, Leustah, Iacob preter parvulos et iuvenes. Hec sunt nomina udvornicorum de eodem predio: Mota, Cosma, Bolcer cum sua cognatione, preter iuvenes et parvulos sunt VI mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia sicut alii udvornici de predio Hymud. Hec sunt nomina buchariorum de eodem predio: Arussod, Inus; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut alii bucharii. Hec sunt nomina vinitorum de eodem predio: Estud, Sev, Paulus; et isti tenentur ad omnia servitia, sed de Symigio vinum non portant, et currus abbatis non ducunt. Hec sunt nomina pulsatorum de eodem predio: Opus, Sereda; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut superiores servitiales. ||
Hec sunt nomina iobagionum de villa Cebh (comitis), que alio nomine similiter vocatur Ruozd: Cebh, Bugar, Ysaac, Bud, Pousa, Paulus, Vroch, Berta, Ybrahim, Ioseph, Iacob, Aba, Garab. Isti sunt liberi et serviunt monasterio in equis propriis, sed alia communia servitia non faciunt. In eodem predio vinitor unus, nomine Comozlo, et ipse habet simile servitium, sicut alii vinitores.||
(V.) In predio Ech hec sunt nomina vinitorum servorum: Chomos, Pouka, Vasard; (qui) cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X mansiones. Hec sunt nomina iobagionum in eodem predio: Scente, Albert, Bugud, qui cum sua cognatione sunt VII mansiones; et isti tenentur servire monasterio in propriis equis.||
(VI.) In predio Nul hec sunt nomina vinitorum: Melegd, Arad, Buch, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones; et isti sunt veri servi ecclesie. In eodem predio hec nomina iobagionum equestrium: Tomas et Barrabas cum filiis.||
(VII.) In predio Sag, quod alio nomine dicitur Hag hec sunt nomina vinitorum suorum: Catad, Stephan, Syke, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XX mansiones, qui et arare tenentur ecclesie. Hec sunt nomina (servorum) aratorum in eodem predio: Buhte, Scechyn, Tomas, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XII mansiones. Hec sunt nomina pulsatorum in eodem predio: Iuanus, Chebet, Mozov, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt XV mansiones, qui tenentur ad communia servitia cum aliis pulsatoribus.||
(VIII.) (In alio predio Sag hec sunt nomina iobagionum: Pousa, Martinus, Renche), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XX mansiones; et isti tenentur ad eadem servitia cum iobagionibus de predio Hymud. Et hec duo predia secundum communem considerationem vicinorum possident terram monasterii ad (X) aratra pluribus metis metatam, preter pascua peccorum, que sunt communia cum aliis; et hec terra est conterminalis per circuitum cum hiis villis, videlicet cum tertia villa Sag, que est castrensium, Ehc et Nul et Preke.||
(IX.) In predio Preche hec sunt nomina libertinorum: Obus, Vduorus, Fenke, Michael, Hevsed, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt decem et septem mansiones; et isti tenentur ad omnia communia servitia, sicut et ceteri servitiales. Hec sunt nomina vinitorum suorum in eodem predio: Buzte, Adamus, Vydecus, Ivan, Poth; qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt tredecim mansiones. Hec sunt nomina aratorum suorum in eodem predio: Gugus, Buztus, Venus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt septem mansiones. In eodem predio est unus pulsator nomine Buztus. Hoc autem predium secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad sex aratra per circuitum pluribus metis metatam, et est conterminalis cum hiis villis, videlicet Nul, Per et secunda villa Preche.||
(X.) In predio Semyansuka et Poznan hec sunt nomina iobagionum: Iuanus, Tyburc, Budus et Petrus, Tomas, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt quatuordecim mansiones; et isti sunt pares in servitio (cum iobagionibus) de Hymud. Hec sunt nomina vinitorum servorum in eodem predio: Nemel, Vrbanus, Tyuan, Becev, Paulus qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt triginta mansiones. In eadem predio sunt duo tavarnici: Iordan et Geuden cum filiis; et isti sunt pares in servitio cum aliis tavarnicis. Hec sunt nomina aratorum in eodem predio: Cenke, Hotolmos, Enge, qui cum cognatione sua preter parvulos et iuvenes sunt V mansiones. Hec autem villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad septem aratra cum pluribus metis metatam; et est conterminalis cum villis Poznan et Mycud et Per.||
Notandum vero est, quod omnes predicte ville sunt site prope ad pedes sacri montis Pannonie.||
XI. In villa Ohsun hec sunt nomina iobagionum: Nicolaus, Mocus, Suprun cum propria terra eorum hereditaria.||
(XII. In predio Olsuc hec sunt nomina vinitorum: Forcud, Beza, Cydubur, Varad, Andreas, Scemus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt quinquaginta et septem mansiones; et isti tenentur ad omnia communia servitia sicut superiores, et tenentur per totam iemem portare ligna super dorsum ad domum vel curiam abbatis et purgare; quia omnes sunt servi empticii et donati. Hec sunt nomina artificum, qui tenentur ad similia servitia cum artificibus de Hymud: Neurenc, Vendeg, Scega, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt V mansiones [[et tenentur ad similia servitia cum artificibus de Hymod]]. Hec sunt nomina fabrorum de eodem predio: Ruuoz, Zuguoso; et isti tenentur ad servitia, sicut fabri de Hymud. Hec sunt nomina pulsatorum de eodem predio: Paulus, Vid, Clemen, Mocha cum filiis suis; et isti tenentur ad communia servitia sicut alii pulsatores.)||
XIII. In predio Lazi hec sunt nomina iobagionum: Andreas, Ioachym, Chobov, Dama, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XXIII mansiones; et tenentur servire monasterio per omnia, sicut iobagiones de Hymud. Hec sunt nomina equestrium in eodem predio: Hanta, Buna, Chumoz, Bulusoy, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt decem et novem mansiones, et habent simile servitium cum equestribus de Hymud. Hec sunt nomina coquorum in eodem predio: Pentuc, Echelleus, Tynlov, Ybrachyn, Porc, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XV mansiones, qui tenentur ad omnia servitia cum cocis de Hymud. Hec sunt nomina pellipariorum de eodem predio: Iacob, Hetes, Sereda, Hegud, Bena, Repud, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XXXI mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia cum pellipariis de Hymud. Hec sunt nomina carpentariorum de eodem predio: Omodoy, Pousa, Benka, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VI mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia cum carpentariis de Hymud. Hec sunt nomina preconum in eodem predio: Poth, Chegur, Pousa, Vendegus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones. Hec sunt nomina udvornicorum de eodem predio: Forc, Sebe, Ioanus, Nicolaus, Zyrida, Keduelen, qui cum sua generatione preter parvulos et iuvenes sunt XXXIIII-or mansiones; et isti tenentur ad communia servitia et sunt sicut udvornici de Hymud. Hec sunt nomina aratorum servorum: Rescud, Crachin, Degwe.||
(XIIII.) In predio Vosyan hec sunt nomina iobagionum: Nicolaus, Cecunte, Pentuc, Pethke, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XXI mansiones; et isti tenentur servire sicut iobagiones de Hymud. Hec sunt nomina illorum, qui debent vinum portare (in eodem predio) cum domino abbate (ubique per regnum Ungarie): Vonyz, Gurgu, Burzu; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut superiores. Hec sunt nomina (coquorum) in eodem predio: Rec, Queuerug, Zouorug, Tomas; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut coci de Hymud. Hec sunt nomina fabrorum in eodem predio: Chomov, Buzte (cum filiis); et isti tenentur ad eadem servitia, sicut fabri de Hymud. Hec sunt nomina carpentariorum (de eodem predio): Guzu, Ereus, Stephanus, Benke, Zallas, Beneduc cum filiis; et isti eodem servitio, sicut carpentarii de Hymud. Hec sunt nomina sutorum de eodem predio, qui alio nomine tymar (dicuntur): Stephanus, Vodos, Vodu; et isti non tenentur, nisi ad hoc officium. Hec sunt nomina Udvornicorum de eodem predio: Cenkez, Arpad, Golombus, Feud, Beneduc, qui preter parvulos et iuvenes sunt XXX mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut udvornici de Hymud. Et hec sunt nomina aratorum servorum de eodem predio: Sumboth, Bocsa, Gune, Cheneu, Cegzeu cum filiis. (Hee due ville proxime dicte habent terram secundum communem considerationem vicinorum cum silvis et fenetis ad quinquaginta aratra vallatam cum multis metis; et est conterminalis cum hiis villis, scilicet Ohzynfolua, Ylmar, Rada, due) Sag, Fuyn, Gyrolt (Liquiuosian), Roman.||
XV. In predio Sancte Crucis sunt hec nomina iobagionum: Vasar, Georgius, Bede, Kese (Scemus cum filiis, nepotes ancille ecclesie), qui cum cognatione sua sunt XIIII mansiones; et isti tenentur ad servitia sicut iobagiones de Hymud. Hec sunt nomina pistorum in eodem predio: Latamas, Benke, Kycum; et isti tenentur ad eadem servitia, sicut pistores de Hymud. Hec sunt nomina fabrorum de eodem predio: Colov, Paulus, Moruc, qui cum sua cognatione sunt preter iuvenes et parvulos VI mansiones; (et isti tenentur ad servitia) sicut de Hymud, est et unus coquus in eodem predio nomine Cysar, et iste tenetur ad servitium sicut coci de Hymud. Hec sunt nomina equestrium de eodem predio: Budurog, Ioachym; et isti tenentur ad eadem servitia, sicut equestres de Hymud. Hec sunt nomina aratorum in eodem predio: Hetenc, Moncha. Hec sunt nomina auri fabrorum: Arym, Meke; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut superiores. Hec autem villa secundum tenorem privilegii regis Andree habet terram ad decem aratra, preter nemora et silvas et feneta, vallatam undique multis metis antiquis et novis; et est conterminalis cum hiis villis, scilicet Feyn, Cezneyc, Kugere et Vosyan.||
(XVI.) In predio Vegne hec sunt nomina illorum qui debent dare equum ad portandam capellam domini abbatis: Mathev, Symon, Teluch, (Forcos, Paul), Petrus, Dubus, (Pethcu), Chomoc, Martinus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt quadraginta quator (mansiones), qui tenentur ad omnia servitia, sicut iobagiones de Hymud et de Temurd. Hec autem villa cum silvis et nemoribus habet terram ad decem aratra vallatam cum multis metis; et est conterminalis cum his villis, scilicet cum silva Bochon, Feneufey, Kvgere, Cestuch.||
(XVII.) In predio Digna hec sunt nomina iobagionum: Symon, Martinus, Cenqu, Moraz, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes X et septem mansiones, qui tenentur ad servitia, sicut jobagiones de Hymud. Hec sunt nomina udvornicorum de eodem predio: Colma, Hyze, Stephan, Mathyas, qui cum sua cognatione (preter parvulos et iuvenes) sunt X mansiones; et isti tenentur ad omnia similiter servitia cum udvornicis de Hymud. Hec sunt nomina equestrium de eodem predio: Teodor, Buthmer, Pousa, Chom, Cuda, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt viginti et tres mansiones. Et isti tenentur ad similia servitia cum equestribus de Hymud.||
(XVIII.) In predio Temurd hec sunt nomina iobagionum: Petus, Tybo, Thymoteus, Mortunus, Marcel, Andreas, Demutur, Deg, qui cum sua cognatione preter iuvenes et parvulos sunt quinquaginta et septem mansiones; et isti tenentur ad similia servitia cum iobagionibus de Hymud.||
(XIX.) In predio Temurd equestrium servientum hec sunt nomina: Latus, Thomas, Cepanus, Mortun, Hendus, qui cum sua cognatione sunt preter parvulos et iuvenes XLIIII mansiones, qui habent simile servitium cum equestribus (serventibus) de Hymud. (Item in eodem predio sunt duo agasones campestres, Vros et Lybart cum filiis.) Item in eodem predio sunt (XXIII) mansiones carpentariorum, scilicet Chomos et Petur, qui pares sunt (cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes) in servitio [[cum]] carpentariis de Hymud. Item due mansiones sunt in eodem predio, scilicet Sombot et Mathey, qui tenentur reficere caldaria monasterio et alia communia servitia.||
(XX.) In predio Temurd udvornicorum hec sunt nomina: Fenerus, Albert, Scentus, Myroch, Kyda, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt (quadraginta sex) mansiones; et isti ad consimilia servitia [tenentur] cum udvornicis de Hymud.||
Et iste tres ville sunt sub uno gyro sive circulo metarum. Unde prima meta est in occidente cum statua iuxta villam Macha, et sic cum pluribus metis vadit iuxta magnam viam, tendit ad orientem, et ibi est villa Grebut sibi commetanea; deinde dimissa magna via vadit iuxta vineas versus meridiem, et ibi ultra viam habet metas cum statua, et ibi est villa Halas commetanea; deinde cum pluribus metis vadit ad villam Guruch, que est ipsi commetanea; proinde cum metis descendit ad occasum ad villam Ruch, que est similiter commetanea; inde descendit cum metis ad partem septemtrionalem, exinde iuxta maceriam tendit ad occasum, et ibi transit pratum, et sic cum pluribus metis directe vadit ad villam Gregorii; proinde de curia dicti Gregorii tendit ad partem septemtrionalem; exinde cum metis ad occasum, et ibi est commetanea villa Chychov; postmodum facit saltum ultra magnam viam, et cum metis ascendit ad monticulum ville Chychov, et de monte descendit versus partem septemtrionalem ad magnam viam; exinde iuxta viam cum pluribus metis tendit ad orientem, et sic iuxta predictam villam Macha mete terminantur. Terra autem harum trium villarum est secundum communem considerationem bonorum virorum ad quadraginta (vel plus) aratra vallatam (így) multis metis, et est conterminalis cum his villis, scilicet Grabuch, Halaso, villa Macha et ceteris supradictis.||
XXI. In predio Beled hec sunt nomina udvornicorum: Ereus, Haga, Menke, Moco, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt XX due mansiones; et isti pares sunt in servitio cum udvornicis de Hymud. Hec autem villa secundum communem considerationem bonorum virorum habet terram ad quinque aratra vallatam multis metis, et est conterminalis cum hiis villis, scilicet Grabuch, Macha, (villa) Ladamer et secunda villa Beled udvornicorum regis.||
(XXII.) In predio Almas hec sunt nomina iobagionum: Torda, Buzoch, Michael, Thomas, Gurge, Mathsa, qui cum sua cognatione sunt preter pueros et iuvenes XIIII mansiones; et hii sunt pares in servitio cum iobagionibus de Hymud. Hec sunt nomina equestrium in eodem predio: Egud, Cothob, Leure, Texe, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X et novem mansiones. Et hii tenentur ad omnia servitia, sicut equestres de Hymud.||
(XXIII.) In predio Fyzegtu hec sunt nomina iobagionum: Petur, Tupoz, qui cum sua cognatione preter pueros et iuvenes sunt sedecim mansiones; et hii sunt pares in servitio [[cum]] iobagionibus de Temerad. In eodem predio nomina aratorum servorum hec sunt: Niche, Tyze, Pentuc cum filiis, qui preter pueros et iuvenes sunt VII mansiones. In eodem predio sunt duo pastores, quorum nomina hec sunt, Whd cum duobus (filiis). In eodem predio hec sunt nomina udvornicorum: Wolt, Hozuga, Chule, Chvnt, qui preter pueros et iuvenessunt novem mansiones; et hii tenentur ad omnia servitia, sicut alii homines eiusdem conditionis de Hymud. Hee due ville sunt site sub uno gyro sive circulo metarum, et habent magnam terram secundum communem considerationem bonorum virorum sufficientem (cum fenetis) ad viginti aratra vallatam multis metis, et partem Danobii (cum duabus insulis) secundum quod protenditur terminus eorum (!), et habet conterminales has villas: Sar, Bylla, Nezmel, Astanc, Sumuld.||
(XXIIII.) In predio Ynev hec sunt nomina (servientum) equestrium: Vnuka, Gregor, Vska, qui preter pueros et iuvenes sunt XI mansiones, et tenentur in animalibus suis trahere currus, ferre tentoria et coquinam abbatis ac alia honera preter victualia, et habent terram communem cum populis Albensis ecclesie et udvornicis ac civilibus secundum communem considerationem sufficientem ad sex aratra (cum fenetis).||
XXV. In predio Zazlo hec sunt nomina servientium equestrium: Gurlud, Cheke, Iba, Bes, Dele, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XVI mansiones; et hii tenentur ad omnia servitia, sicut servientes equestres de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina udvornicorum: Zumba, Ombus, Thomas, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X mansiones; et isti pares sunt cum udvornicibus de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina agasonum: Petur, Tumpa cum filiis: et isti tenentur ad omnia servitia sicut superiores. In eodem predio hec sunt nomina pastorum ovium: Ombruus, Keseleud cum filiis; et isti tenentur ad omnia servitia. Et hec villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram cum silvis et fenetis ad duodecim aratra cum metis circumdatam, et est conterminalis cum hiis villis scilicet: Zelebeg, Bysa, Gund, Gunu.||
XXVI. In predio Hegce hec sunt nomina (servorum) udvornicorum: Nicolaus, Somboth, Campa, Michael, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt octo mansiones; et isti tenentur ad simile servitium cum udvornicis de Hymud. Et isti habent centum iugera terrarum preter pascua pecudum et feneta.||
[XXVII.] (In comitatu Zala) in predio Hegmogos, quod alio nomine dicitur Apati, sunt sexaginta due mansiones preter parvulos et iuvenes, quorum nomina sunt hec: [Bot]us germanus Both sacerdotis, Pepul, Petur, Ledim, Herceg, Myclous et ceteri, de quibus in quolibet mense duo cum uno equo suo debent tenere et custodire equos abbatis, ubicunque ipse abbas fuerit, in stabulo non in campo [in] expensis abbatis; terram autem habent secundum communem considerationem vicinorum ad XII aratra preter arundineta, feneta silvas et nemora, et colles et pascua pecorum, que omnia sunt eis communia (circumquaque dictum montem) cum udvornicis regis de predicta villa Heygmogos; conterminales vero villas habent has: Tupulca, Kezu, a quibus terra eorum separata est per metas erectas ab antiquo.||
[XXVIII.] (In eodem comitatu in villa [Cop]ulchv sunt donati de servis suis a sancto rege L[adislao], sicut continetur in privilegio suo, scilicet VI mansiones cocorum, quorum nomina sunt hec: Copo, Bene, Iacob, Ceke, qui cum filiis et cognatis et preter parvulos sunt VI mansiones. Et in eadem villa sunt servientes equestres VI mansiones preter parvulos, qui omnes tenentur ad servitia [libert]inorum et isti habent tertiam partem terre eiusdem ville Copulchv in agris, in silvis, in fenetis; et in eadem terra est unum molendinum ecclesie supra molendinum monasterii de Almad.)||
[XXIX.] (In eodem comitatu de Zala iuxta fluvium eiusdem nominis [ex citra] et ultra pontem habet ecclesia Sancti Martini terras in duobus locis: ex citra parte septuaginta iugera fim[ata] preter pascua et nemora communia cum nobilibus, nepotibus scilicet Heym et Herruz et filiis, et ultra cum civilibus de Zala et cum populis monasterii Sancti Guthardi preter pascua et nemora et campestria habet trecenta iugera arabilia et fenetum ad XIII iugera, et habet servos aratores et vinitores VI mansiones cum filiis et cognatis, quorum nomina sunt hec: Poch, Fenyes, Ioanus, Golombud, Eldu, Heymus.)||
[XXX.] In predio Elbu libertinorum [hec sunt] nomina: Stephan, Cyma, Cebh, Chon, Pentuc, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt triginta quinque mansiones, qui secundum assertionem eorumdem debent dare de quolibet manso monasterio annuatim dimidium fertonem, et debent procurare abbatem cum sua familia annuatim cum uno bove trienni et aliis necessariis ad sufficientiam, quam procurationem, si abbas non descendat apud eos, [transmittunt] ad monasterium. Item colligunt fenum monasterio --- --- --- et hec villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad X aratra cum pluribus metis circumdatam, et est conterminalis cum hiis (villis, scilicet Beth, Vevd, Tarcan ceteri uero commetanei sunt populi regine).||
[XXXI.] In predio Weynuch hec sunt nomina piscatorum: Poth, Gaalt, Ibus, Ekeshc, Iacob, [Wi]talus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt septuaginta mansiones; et isti tenentur ire in carina abbatis cum numero personarum ad arbitrium domini abbatis usque ad Zigethfey in expensis abbatis regendo totaliter ipsas carinas, et quamdiu ibi existunt, officia nautarum exercent; ubi vero carinas suas reducunt ad propria, dominus abbas tenetur dare equum ad trahendum eas. Item tenentur piscari omni congruo tempore usones monasterio cum retibus paratis per ipsos de filo monasterii. Item tenentur dare pissces fratribus ad XL scutellas, scilicet ad quamlibet scutellam duo optima frusta omni die. Item dant procurationes domino abbati. Preterea dant liberas decimas monasterio. Item dant bovem triennem cum brasio et annona ad festum Sancti Martini. Et hec villa habet terram metatam ad viginti aratra, et ultra Danubium ad quinque aratra cum pluribus metis circumdatam et est conterminalis cum hiis villis: Gunu, Hueche, Gund, Vrucana.||
[XXXII.] In predio Zoa hec sunt nomina equestrium servientium: Wud, [Petur, Scemte], qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes [sunt] VI mansiones. Et isti tenentur ad omnia servitia cum equestribus de Hymud. Et isti habent terram communem cum predio Veynuch.||
[XXXIII.] In predio Olup hec sunt nomina iobaginum: Leustah, Mortun, Ybrahyn, Paulus, [qui] cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VI mansiones; et isti sunt liberi et tenentur ecclesie servire et legationibus, tamen in expensis ecclesie. In eodem predio hec sunt nomina jobagionum (equestrium): Zunbur, Bul, Paul, Woska, qui cum sua cognatione [preter parvulos et iuvenes sunt novem mansiones], et isti secundum assertionem eorum debent portare vinum de Symigio et de Zala [in propriis] curribus et animalibus, et debent ire ad legationem in propriis equis, in expensis tamen monasterii, et procurant abbatem communiter cum villa, et alia servitia sicut de Temurd. In eodem predio hec sunt [nomina pulsatorum: Orlo, Volt et Kuda, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes] sunt octo mansiones. Et isti tenentur ad omnia servitia sicut alii pulsatores. Hec sunt nomina sacriferorum in eodem predio: Halaad, Gecha, Buhte, Vasard, qui cum sua cognatione preter parvulos [et iuvenes sunt VI mansiones et isti tenentur ad si]milia servitia cum aliis sacriferis. Et hec villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad viginti aratra cum pluribus metis circumdatam; et est conterminalis cum hiis villis: Buun et villa Magadia de gen[ere Vrs et villa Bana].||
[XXXIV. In villa Orky] hec sunt nomina [vinitorum:] Petur, Rypol, Obus, Gregor, Petuc, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XXVIII (mansiones). Et isti tenentur ad similia servitia sicut vinitores de Olsuc. In eodem predio [hec sunt nomina iobagionum: Budar, Paul et Thomas, qui tenentur ad similia servitia], sicut iobagiones de Hymud. Et hec villa secundum communem considerationem bonorum virorum habet terram ad triginta quinque aratra cum silvis vallatam pluribus metis; et est conterminalis cum hiis villis scilicet Gulla et villa [Vrucang, que est ipsius ecclesie Sancti Martini].||
[XXXV.] In predio Thuno hec sunt nomina bucardionum Sa[tta, Mortun, Ioachym], Ilemer, Myca, qui cum sua cognatione et filiis preter parvulos et iuvenes sunt XVIII mansiones. Et isti tenentur portare vinum cum abbate quocunque ierit [per Ungariam, in expensis illius. Item tenentur] dare pro descensu abbati communiter cum villa bovem trierbem, et alia necessaria, que sufficiant [abbati cum] sua familia. In eodem predio hec sunt nomina vinitorum: Syd, Pentuk, Mortun; et isti [pares sunt] in servitio cum aliis [vinitoribus. In eodem predio hec sunt nomina iobagionum: Matthyas], Olcha, Sygus, Pentuk; et isti tenentur dare annuatim [unum] bovem triennem centum albos panes et cervisiam ad triginta ydrias, et candelas triginta longas et [de portitoribus suis] denarios duodecim. [Et hec villa secundum considerationem bonorum virorum habet terram] ad tria aratra; [conterminales habet villam Menfy, Pech et Scemere].||
[XXXVI. In predio Vinola hec sunt nomina pulsatorum: Mattyus, Demeter, Saul, Peter] qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes [sunt septem mansiones, et isti serviunt cum aliis pulsatoribus; terram habent ad duo aratra;] conterminales autem habent villas, scilicet Kendy et villam, [que dicitur nomine Zeruhu, et aliam, que nominatur Wascur].||
[XXXVII.] In predio Sceleus hec sunt nomina exequialium [Forkod, Myka, Somboth, qui cum sua cognatione preter parvulos et] iuvenes sunt XIIII mansiones; et isti tenentur dare in festo Sancti Michaelis annuatim unam tunellam vini [centum panes albos, bovem triherbem et unam candelam] cum uno frisatico, et hi ipsimet debent in propriis suis equis abire in legationem ubi insuper unaquelibet mansio solvit dimidium fertonem, et ad alia servitia non tenentur, nisi in anno semel dant abbati procurationem. In eodem predio hec sunt nomina exequialium: Myco, Wencer; et isti tenentur dare annuatim unum bovem trierbem, centum albos panes, unam tunellam vini, et ipsimet portant ad monasterium. Item procurant abbatem communiter cum villa. Item portant fenum monasterio. Et hec villa habet terram ad decem aratra, et cum populis hospitalarium in dimidietate parte terre eiusdem ville preter populos regine, qui populi regine (habent decimam partem).||
[XXXVIII.] In predio Tapan hec sunt nomina iobagionum (equestrium): Prych, Paulus, Eldu, Mortunus. Et isti tenentur servire monasterio in equis propriis et ad alia servitia non tenentur, sicut de villa Temurd. In eodem predio hec sunt nomina aratorum: Mauog, Ilba; et habent terram communem cum villa sufficientem ad duo aratra.||
[XXXIX.] In predio Heche hec sunt nomina iobagionum: Ibrahym, Clemen, Cheka, Alexander, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt novem mansiones. Et isti sunt de genere curialium comitum, et debent fieri, si boni et fideles fuerint, et habent terram propriam hereditariam (liberam. Conterminales habet has villas: Calt, civiles castri Barba, Ilmar).||
[XL.] In predio Karalka (?) hec sunt nomina odvornicorum servorum: Pousa, Paul, Mathyas, qui preter parvulos et iuvenes sunt novem mansiones et isti tenentur (et arare) et ad consimilia servitia, sicut udvornici de Hymud. Et isti habent terram ad tria aratra, preter prata et feneta et pascua peccorum communiter cum villa (et congruum locum aptum ad molendinum).||
[XLI.] In predio Sar hec sunt nomina iobagionum: Sochv, Petur; et isti tenentur ad eadem servitia, ad que iobagiones de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina servorum: Tyze, Somboth, Scenic, Scenke; qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VII mansiones. Isti habent terram arabilem trecenta iugera. Preterea habet ecclesia ibidem silvas in tribus locis ad quingenta et L iugera; item feneta ad X iugera, et molendina in quinque locis. Conterminales autem habent has villas: Kaluzt, Premortun, et villa filii Bors et agasones regis.||
[XLII.] In predio Kear hec sunt nomina libertinorum: Geruas, Povka, Pous, Michael, Laurencius. Hec sunt nomina servorum de eodem predio: Cyrus, Wylma, Cokma, Paulus; et isti tenentur ad omnia servitia, sicut alii servi ecclesie; et ibidem monasterium habet terram (metatam undique) ad quingenta iugera, et silvam ad totidem iugera, fenetum vero ad duo iugera. Conterminales autem habent has villas, scilicet [Weson, alias villam udvornicorum, utramque pyrum Thulene dictam et Scekesmagos montem].||
[XLIII.] In predio Scamto hec sunt nomina iobagionum: Paul, Sompub, Solomun, qui cum (cognatione) sua preter parvulos et iuvenes sunt sex mansiones, et isti tenentur servire in equis propriis, et debent vinum portare; etiam dant desc[ensum abbati]. In eodem predio hec sunt nomina equestrium servientium: Fornos, Ilemerus, Debulo, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VII mansiones; et isti pares sunt in servitio cum aliis equestribus. In eodem predio hec sunt nomina aratorum: Petur, Sov, Pyncust, Kathma, Sita; et isti sunt servi ecclesie. Hec autem villa habet terram (metatam) ad V aratra; conterminales autem habet has villas: villa Andree et villa Martini, Kezu, et villa Sancti Benedicti.||
[XLIV.] In predio Erechtu hec sunt nomina aratorum: Paulus, Peth cum filiis (cognatis); et isti in servitio sunt pares aliis aratoribus (et pastoribus, et ibidem monasterium habet terram ad duo aratra, que cum aliis eidem sunt communia et pascua. Feneta, que sunt inter Erech et Ceres fluvios sunt totaliter ecclesie et ipsius fluvii).||
[XLV.] In predio Asvantv hec sunt nomina servorum: Peturg, Tytus, Mortun, Karachin, (et Surun et Mathey cum suis cognatis et filiis), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XV mansiones. (Et ibidem ecclesia habet terram ad tria aratra preter feneta, et arundineta et piscaturas et aquam Myler, que totaliter sunt ecclesie et V molendina.) [Contermina est eidem villa Nema.]||
[XLVI.] In predio Nema hec sunt nomina iobagionum: Albert, Simoun, Paul. Et isti sunt liberi solventes tributa. In eodem predio hec sunt nomina servorum: Mathey, Karachyn cum suis cognatis et filiis; et monasterium ibidem habet terram ad unum aratrum preter prata, et feneta, et arundineta, que sunt communia cum eadem villa Nema, et in Danobio piscaturam, et duas insulas, unam citra, aliam ultra ipsam piscaturam. Et (sunt) ei conterminales hee ville: Gunu, (villa) Cepani et villa Symand, Fyus et Chyco.||
[XLVII.] In duobus prediis Fyvs hec sunt nomina iobagionum (equestrium): Bekes, Endere, Sumug, Pycust (cum suis cognatis et filiis), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XXXII mansiones; et isti pares sunt in servitio cum equestribus de Hymud. In eodem predio hec sunt [nomina] aratorum: Hegun, Scereda, Gal, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt novem mansiones, et isti sunt pares aliis aratoribus. In eodem predio hec sunt nomina pulsatorum: Cydur, Pousa, Abraham, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones; et isti pares sunt aliis pulsatoribus. Et ibidem tres mansiones pastorum: Chud, Pathan, Michael. Et hec villa habet terram pluribus metis metatam ad X aratra (circumquaque, arundineta cum piscationibus multis et Myler fluvio; et) conterminales villas habet has: Chico, Harozty, Kezu, Nema, Henka. Et in predio habet tria aratra et pascuales boves, et illud predium circumciditur aquis arundinetalibus pro metis. In quibus dictis villis ecclesia habet terras et piscationes communes cum eisdem villis.)||
[XLVIII.] In predio Mehez hec sunt nomina iobagionum: Texe, Luck, Mortun, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XII mansiones, et isti pares sunt in servitio cum iobagionibus de Vegne. Et hoc predium habet terram ad IIII aratra, conterminales autem villas habet has: villa Endre, Apati, populi regine.||
[XLIX.] In predio Sebus hec sunt nomina (servorum): Pentuc, Scereda, Mortur cum filiis (et cognatis). In eodem predio hec sunt nomina aratorum: [Paul, Ybrahym, Somboth cum filiis et cognatis]; et hoc predium habet terram ad X aratra, (et habet multa loca apta ad molendina super fluvio Baba, qui alio nomine dicitur Sebus, a capite metarum supra usque ad finem, a meridie medietatem aque et alvei eiusdem aque), cum silvis, et nemoribus, et fenetis, et stagnis metatam undique cum multis metis; conterminales vero habet has villas: ...||
[L--LIX.] In predio Salya hec sunt nomina iobagionum: Omoch, Hozug, Cheme, Leurenc, (qui cum filiis et cognatis) preter parvulos et iuvenes sunt XV mansiones, qui tenentur servire monasterio in communibus servitiis, et insuper quelibet mansio solvit unum fertonem. In eodem predio hec sunt nomina servorum : Scegun, Mathey, Miclous cum filiis et cognatis; (et habet piscatores VI mansiones, quorum nomina sunt hec: Komos, Matheus, Scemet, Hyze, Chyglo, Fileo, Abram cum suis cognatis et filiis. Etiam habet pulsatores, et silvas et pomeria multa). Terram autem habet magnam secundum considerationem bonorum virorum ad quinquaginta aratra metatam undique multis metis; conterminales villas habet has ... (Et habet eamdem terram octo bonas villas, quarum nomina hec sunt scilicet: Wag prior,) II-a Dyaqui, III-a Stara, IIII-a Vyfolu, V-a Vduory, VI-a Molua, (VII-a Vduorc, VIII-a Buhturuyan. Hee ville sunt in parrochia Posoniensi. Nona villa est infra limites de Nitria, et ecclesia Sancti Spiritus, et pomerium valde bonum, et terra donata a magistro Smaragdo ad tria aratra cum fenetis usque ad villam Galantha. Et ibi habet dicta ecclesia terram ad V aratra, et villam unam eodem nomine nominatam, scilicet Galanta). In predio, ubi est palacium, hec sunt nomina iobagionum liberorum: (Zombot, Kusid, Suska cum cognatis et filiis); et habet libertinos ab eodem S. magistro donatos: Covka, Vud, qui preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones, qui (tenentur ad omnia servitia) et tributo, [et] sunt pares hominibus de Salya. Et ipsum predium terram habet ad quinque aratra metatam, undique et habet (duo) molendina et loca apta ad plura molendina. [Conterminales villas habet has: Sele, Galantha, Toxun, utraque Zeli et Pered.]||
[LX.] In predio Budruc hec sunt nomina piscatorum: Budrug, Huke et ceteri cum cognatis (et filiis), qui cum sua cognatione preter parvulos et [[iuvenes]] sunt VIIII mansiones. Et isti habent terram ad septem aratra (cum villanis Semtey communem in pascuis, et fenetis et arundinetis preter locum stagni, quod stagnum vocatur magnum et longum iuxta Danobium, et habet alveum fluentem de Danobio intus et retro, qui locus stagni est totaliter ecclesie Sancti Martini, in inundatione aque et siccitate, qui piscatores habent vivere communiter de Danobio et arundineto, quod adiacet, de arundinibus et virgultis, et habent terram arabilem tantum ad viginti V iugera cum sessione sua).||
[LXI.] In predio Kenesna hec sunt nomina iobagionum (equestrium) servientium cum equis suis: Turda, Mathyas et Kec, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X mansiones, qui tenentur ad eadem servitia cum iobagionibus de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina curriferorum: Munkac, Lede, Egude, Kud, qui tenentur portare pisces ad monasterium in propriis curribus et expensis vel pro pretio unius currus tenentur solvere unum fertonem. In eodem predio hec sunt nomina piscatorum: Tebe, Petur, Buhtus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X mansiones, et preter officium piscandi annuatim tenentur dare monasterio sex boves triherbes. In eodem predio sunt tres mansiones exequialium, quorum nomina sunt hec: Byusius, Nerka, Putus, qui annuatim tenentur dare in festo Sancti Michaelis III fertones per capita eorum. Et hoc predium habet terram (metatam) ad viginti quinque aratra exceptis pratis, stagnis et arundinetis et piscatura, quam habet in Tycia; (et quia habet Tyciam totam cum piscatione sua et insula a capite metarum usque ad Kenesatue, et arundinetum adiacentem Tyscie usque ad portum, [ubi transitur per Tyciam]). Conterminales uero habet has villas: Zuthumar ...||
[LXII.] In predio Elchen, (quod alio nomine vocatur Batha) hec sunt nomina servorum A., B., C., P., S., cum suis cognatis (et filiis), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XX mansiones, qui debent arare et piscari. Et hoc predium habet terram ad duo aratra, (preter pascualia et feneta, que sunt communia cum villa. Similiter piscationem in Danobio et in fluvio.) Conterminales habet has villas: Batha; et in aliis stagnis, que oriuntur ex Dano(bio, habent partem piscandi [communem cum villanis]). (Predium Elchen obligavimus pro octo marcis octo annis magistro Iohanni et Dominico filio Bani in festo Beati Mathie anno Domini Mo CCCo duodecimo.)||
[LXIII.] In predio Enyg hec sunt nomina iobagionum (equestrium) [Mate, Paul, Mortun], qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt due mansiones. Et isti pares sunt in servitio cum aliis equestribus. In eodem predio hec sunt [[nomina]] aratorum: Orod, Modoros, qui cum sua cognatione (et filiis) preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones. Et isti similes sunt aliis aratoribus. Et istud predium habet terram ad IIII aratra, (et fenetum et stagnum in valle, que subiacet ville, communiter cum eadem villa.) Conterminales vero villas habet has: Bosuc, Costan, Tapan.||
[LXIV.] In predio Clety hec sunt [[nomina]] populorum, qui vulgo dicuntur megemuto: Pousa cum germanis et filiis; qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VI mansiones. Et hoc predium habet terram ad tria aratra et fenetum nomine Apattoa, arundinetum et pascua peccorum communiter cum udvornicis, et in IIII locis locum congruentem piscationi, qui wlgo weyz appellatur.||
[LXV.] In villa Samard sunt due mansiones de genere cellariorum, quorum nomina hec sunt: Leve et Tyze cum germanis et filiis. Et habent terram sufficientem ad usum eorum communiter cum villa in insulis et in pratis et arundinetis et stagnis. Et (habent vineas; et ecclesia habet ibi IIII vineas).||
[LXVI.] In villa Gan sunt tres mansiones exequialium, quorum nomina hec sunt: Martinus et Wercha cum filiis, qui annuatim tenentur dare singuli L ydrias vini. Et ecclesia in eadem villa habet terram ad duo aratra et fenetum ad estimationem X iugerum: et silvas et pascua peccorum communiter cum villa.||
[LXVII.] In villa Meger sunt equestres servientes X mansiones: Bene, Zoboy, Mortun cum suis cognatis et filiis. Et habent terram cum villanis, scilicet populis Albensibus et civilibus Symigiensibus ad V aratra et feneta et pascua communia cum eisdem.||
[LXVIII.] In villa Kevrusheyg hec sunt nomina iobagionum: Serda, Gregor, (Pousa), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt XII mansiones. In eodem predio est una mansio buchardionis nomine Nyche, qui habet simile servitium cum buchardionibus de Toryan. Ibidem unus pulsator nomine [Peturd], qui habet simile servitium cum aliis pulsatoribus. In eodem predio hec sunt nomina servorum: Sycula cum filiis, Pentuc et (Zomboth), qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VIII mansiones. Et ecclesia ibidem habet terram ad duo aratra, silvas in quinque locis, feneta in duobus locis, pascua peccorum vero communiter cum villa.||
[LXIX.] In villa Rad hec sunt nomina servorum vinee cultorum: Matheus, Andreas, Gregor, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt X mansiones. Unus iobagio nomine Mortun. In eadem villa sunt tres mansiones preconum, quorum nomina sunt hec: Michael cum germanis, qui in servitio sunt pares aliis preconibus.||
[LXX.] In villa Fer est unus vinitor nomine Hvsuet. Et isti habent terram communem cum villa ad usum eorum sufficientem.||
[LXXI.] ln villa Endred sunt duo vinitores, quorum nomina sunt Bugar et Wylma. Et ibidem ecclesia habet duas vineas, terram, silvas et pascua peccorum communiter cum villa.||
[LXXII.] In villa Ziduch hec sunt nomina iobagionum: Nicholaus, Bunch, Raslov, singuli eorum habent vineas. In eodem predio sunt tres mansiones servorum: (Comud, Tymotey.) Et ibidem ecclesia habet unum aratrum et terram ad IIII aratra, silvam vero et prata et pascua communiter cum villa.||
[LXXIII.] In villa Gamas ecclesia habet unum mancipium cum duobus filiis et uno fratre, quorum nomina hec sunt: et Cheme, Apat, Mortum. Et ibidem habet duos homines, quos redemit de filio Endus: Champam et fratrem eius. Terram vero habet ad duo aratra et IIII vineas, silvam et pascua peccorum communiter cum villa.||
[LXXIV.] In villa Wlues sunt V mansiones vinitorum, quorum nomina sunt hec: Mogl, Elyas, ...... Et habent terram (ad unum aratrum,) silvam et pascua peccorum communiter cum villa.||
[LXXV.] In Tord ecclesia sita est in terra Sancti Martini, et ibidem hec sunt nomina, iobagionum: Thomas, Ipoch, Ister et frater eius, Septus. Terram vero habent ad tria aratra fenetum in duobus locis, silvas et pascua peccorum communiter cum villa. Tenentur servire sicut iobagiones de Tepey.||
[LXXVI.] In villa Gopoc sunt filii nepotis Nicolai, qui datus fuit in decimam; qui habent terram communem cum villa et unum mancipium, et habent terram ad novem aratra cum silvis et fenetis et cum una valle, que iacet in media terre metate cum villis, quarum nomina sunt hec: Wicha, Kara, Tepey, Gyrchi, Fayz infra dictas villas.||
[LXXVII.] In villa Feyreghaz monasterium habet unum libertinum nomine Boch, et alium servum nomine Iohannes; terram vero ad tria aratra, et silvas ad centum iugera, fenetum ad VI iugera.||
[LXXVIII.] In villa Fayz sunt due mansiones iobagionum German et Belya; et est una mansio udvornici nomine Petev, qui in servitio est, sicut alii udvornici (de Tepey). Terram vero (habet ad duo aratra), et pascua peccorum et silvas habent communiter cum villa.||
[LXXIX.] In predio Tepey hec sunt nomina iobagionum: Musun, Bene, Stephan, Colondus, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt quinquaginta (et) sex mansiones. Et isti tenentur servire sicut alii iobagiones de Hymud. In eodem predio hec sunt nomina udvornicorum: Scemdi, Adam, Endre, Bed, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt novem mansiones; et isti tenentur ad omnia servitia, ad que udvornici de Hymud. In eodem predio sunt IIII mansiones fabrorum, et isti tenentur sicut alii fabri. (Et ibidem est unus cocus cum filiis nomine Vodrius.) Hec autem villa habet terram ad X aratra, silvas multas et feneta. Hec autem terra est undique pluribus metis metata, conterminales villas habet has: Fayz, Wycha, (villa) castrensium, mynor Tepey.||
[LXXX.] In minori Tepey hec sunt nomina iobagionum: Reuka, Mersa, Pancev, Oth, Fener et isti tenentur servire, sicut alii iobagiones. Terram vero et pascua peccorum habent communiter cum villa.||
[LXXXI.] In cenobio Sancti Iacobi, quod wlgo Remete dicitur, habet ecclesia terram ad duo aratra ex donatione domini Bele regis, assignatam sibi cum metis ex mandato ipsius per Ysyp magistrum pincernarum regis Colomani et [per] centurionem nomine Warou, sicut in privilegio domini regis plenius continetur.||
[LXXXII.] In predio Cutus ecclesia habet duo aratra et X (mansiones) servorum, quorum nomina sunt hec: Batha, Karachyn, Budur et ceteri. In eodem predio hec sunt nomina cubiculariorum: Modor, Zyget, Ioulegen, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt VII mansiones, et isti tenentur ad similia servitia, sicut cubicularii de Hymud. In eodem predio sunt precones Nemhyz cum filiis et cognatis, et isti pares sunt in servitio aliis preconibus. Ibidem etiam sunt pistores due mansiones, Exa et Helya cum filiis. Preterea ecclesia ibidem habet alios homines debitores ad cetera (!) officia: Bacha cum filiis et cognatis. Hec autem villa habet terram et silvam magnam inter duos lacus lutosas certis metis circumdatam.||
[LXXXIII.] In predio Naryhag in villa Petend libertinorum hec sunt nomina: Georgius, Whus, Paul, Paxa, Pousa, qui cum sua cognatione preter parvulos et iuvenes sunt viginti due mansiones. Et isti annuatim tenentur dare quilibet eorum dimidium fertonem et cetera servitia, sicut alii libertini. Et hec villa secundum communem considerationem vicinorum habet terram ad (X) aratra et fenetum ad totidem (centum iugera) aratra, silvas vero in duobus locis ad ducenta iugera, preter pascua peccorum et nemora. In duobus locis (habet) molendina; conterminales autem habent has villas: villa Andree, villa Petri, villa Heym nomine Chvg, villa civilium nomine Zakac, Tema. Ibideni autem ecclesia habet terram ex donatione Leustachii cum silvis et fenetis et pascuis peccorum ad X aratra. (Et habet partem in fluvio et laqu nomine Morzol usque ad medietatem aque fluentis, sicut in undatione contingit esse.) Conterminales autem habet has villas: villa Heym, villa Alberti, civiles castri Zakac.||
[LXXXIV--XCIII.] In silva Zeles (sub uno gyro predia sive circulo metarum sunt X ville subulcorum (quorum nomina sunt hec: Marcadou, due ville Zyrunke, Durche, Valuusfey, Nyrokol, due ville, que vulgo appellantur Sancti Ladizlay, villa Bozais et villa de Karan), que wlgo nuncupantur guznoov. In quibus prediis hec sunt nomina servorum: Vnuka, Vylyam, Beche, Buze, Venceslaus, Bacsa, Scenka et ceteri, qui preter parvulos et iuvenes sunt trecente mansiones. Et isti debent dare porcos annuatim monasterio, videlicet due mansiones unum bonum et pinguem porcum (et tenentur dare de bono frumento ad sexcentos accones et abscindere ligna ad vasa paranda et portare ultra fluvium Copus ad molendinum ecclesie, et procurare abbatem, sicut de predio Tepey, bis in anno, vere et ieme, sicut cetera predia monasterii). Preterea annuatim ad calciamenta fratrum debent dare LX cutes caprinas cum propriis arvinis, scilicet ad pascha viginti, in assumptione Beate Marie viginti, ad festum Sancti Martini XX; et ad cetera servitia tenentur, sicut udvornici de Hymud; et habent terram cum silvis et fenetis ad LX aratra. Conterminales (villas) habent has: villa Luca, Belc (tavarnici,) Scarozlo, Abram, villa Helye, villa Gregorii, (nepotes Macharii cum villis suis), monasterium Sancti Iacobi (et villa comitis Chu, udvornici regis B.), ecclesia Sancte Trinitatis, nepotes Poth comitis, filii Ilemeres, Luca cum cognatis. Et isti omnes commetanei. (Infra predicta vero predia) et isti conterranei, scilicet filii Pauli, Dominicus et Vidus (habentes) terram ad IIII aratra arabilem sine silvis et sine metis. Similiter et populi regine, (qui sunt XV mansiones), habent terram ad octo aratra cum silvis infra metas et silvas ecclesie Sancti Martini et alii nulli.||
[XCIV.] Preterea in Tata habet IIII bona molendina in duabis domibus; et alia quatuor in Fyzegtu, et unum in villa Bylie cum XX iugeribus terre.

Comment
FogalmazványPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Acta Antiquiora (1201-1525) 1237-1240, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHActa/1237-1240/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success