Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1093-1095
Signature: 1093-1095
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1093 - 1095
Szent László összeírja és megerősíti Szent Márton monostorának egyházi kincseit, ruháit, könyveit, birtokait, népeit és marháit. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206803
[Krisztus monogramja] Divinum firmet nomen quod scripsimus. Amen. Quam vis homo omnia, que possidet, a Deo habeat: tamen id, quod habet, Deo prebere non dubitet. Etenim si Xpo (Christo) a quo multa habet, pauca porrigere dubitat, et illud, quod possidet, perdit, et eius remuneratione ut absconsor unius talenti carebit. Quia qui in his delectantur, que huius mundi sunt, semper mendicant et in egestate permanent. Qua vero remuneratione ne privaremur, Beatissimus rex Stephanus suique successores reges, duces, pontifices, comites, ceterique religiosi homines, et ego rex Ladizlauus monasterium Sancti Martini supra montem Pannonie situm, prout regia vis concessit, multis condonavimus opibus. Unde vero ne per violentiam aliquorum vel fraudem seu per neglegentiam aliquid depereat, ego rex Ungarie, L. consilio omnium regni mei primatum, curavi dinumerare ac commendare huic carte scriptum. Et ut propter antiquitatem neglegentie non daretur, iussimus, ut ad memoriam posteris per succedentia tempora observaretur. Que autem tradita sunt queque adquisita eidem sancte Dei ecclesie ab his praefatis hominibus cum cunctis suis redditibus in terra, in aqua, in tributo et omni videlicet substantia et facultate, continentur sub hac denotatione. VIIII capse cum altaribus, quarum due auro parate, una here deaurato, IIII argentee, due vero ossee. XIIII cruces, quarum decem auree, lapidibusque praeciosis optime compte, una ex integro argentea, tres heree deaurate ex quibus vero adhuc quatuor in processione ferende cum deargentatis manubriis. VI textus evangeliorum cum totidem plumaciis. Una tabula electro parata, in qua signum Domini teneretur, alia ossea. XXIIII calices, quorum tredecim aurei, tres gemmis parati. IIII turibula, unum ex integro aureum. IIII candelabra paria deargentata, exceptis his unum candelabrum ex integrum argenteum absque socio. Due serre argentee cum coclearibus, ex his aureum unum. Vasculum argenteum, in quo corpus Domini continetur. Duo urceoli argentei, urceolus argenteus cum pelve ad abluendam manum. IIII vasa argentea ad benedictam aquam. Aspersorium argenteum simul auro et cristallo paratum. Tres scutelle argentee cum cathino argenteo. X ciphi, quorum unus est electro paratus, alius ligneus, deaurato here circum tectus, ceteri vero argentei. I cornu ex integro argenteum, aliud cornu argento deaurato paratum. Tria paria baccinia. Pallia vero altarium ac cortine palliis parate LIII ex his cortinis due marginibus obsite. Dorsalia pallia VI. Coopertoria sedis III. Duo pallia, unum artificiose argento consutum. Indumenta sacerdotum sunt XLI cum omnibus que intus necessaria sunt, exquibus sex sunt aurifriso parate, pontificum ac abbatum ordinibus congrua, inter que cophiam, pectoralemque crucem, et anulum, et duo paria cyrothecarum, tria vero solearium, unum vero par pallii caligarum; his exceptis sunt VIII infule cum stolis manipulisque. Restant VI stole, cum eorum manipulis. Dalmatice sunt X quarum due sunt aurifriso parate. Suptilia sunt XIIII ex quibus est unum aurifriso paratum. Cappe sunt LIII quarum due sunt aureis bullis parate, una margaritis compta, VII aurifriso circumdate, inter que una habet super se pectorale aurum smaldo paratum, linea coopertoria altarium sunt XVII quorum V sunt serica. Tria sunt oblatoria. Superpellicia sunt XI. Tres sunt linee aulee, V sunt tapeta, VI missales, I Bibliotheca, IIII nocturnales, IIII antiphonaria, IIII gradalia, II sequentiales cum trophis, IIII babtisteria, III collectarii, IIII ymnari, II Regule, unus super Regulam, II leccionari, I breviarius, III omeliae, II libri sermonum, I collationes, ... II passionales, Liber sententiarum, Actus apostolorum, liber Prosperi De activa et contemplativa vita, et Isidorum, Ordo, Amalarius, Pastoralis, Dialogorum, Epistole Pauli, II Moralia Iob, Scintillarium, Interrogatio Petri, Invective Ciceronis, Lucanus, II Donati, Genesis, Seduli, III Catones, Paschasius, Vita Sancti Martini, Vita Patrum, Psalterium Gallicanum, Ebraycum, Grecum, Sermo Sancti Augustini.||
Haec sunt autem praedia et mansiones, ceteraque mobilia eiusdem sancte Dei ecclesie. Primum praedium est Pannonia ubi monasterium situm est. Secundum praedium est Ruozti, quod dedit rex Ladislauus pro redemptione anime sue, et silva una, que appellatur Hashag. Tercium praedium est Himudi nomine ville apellatum. Quartum praedium est, quod uocatur Lazii. Quintum praedium est Uuosian, eodem modo nomine ville appellatum. Sextum praedium est Uueihna, eodem modo nomine ville appellatum. Septimum praedium est, quod dedit Kirci, nomine cuius nuncupatur locus. Octavum praedium est, quod a colono accepit vocabulum Uueinic, et quoniam ibi piscatorum copia sunt, ad auxilium eorum dedit rex L. lacum unum qui vocatur Erecu, et terram parvulam de pastura boum, regalis pristaldus quarum iudex Peder Caluus. Nonum praedium est, quod dedit Gurcu licentia regis, et partem prati, quod est infra terminum alterius ville, regalis pristaldus quorum vocatur Graba. Decimum praedium est, quod vocatur Fizeg, super ripam Danubii, in condescensu ipsius fluminis in Danubium, a quo sibi locus sumpsit suum vocabulum, iuxta quod praedium est insula una et usionale, de quo usionali tercia pars contingit ecclesiam Beatissimi Martini, due vero partes conferuntur ad monasterium Beatissimi Petri. Undecimum praedium est, quod vocatur Almas. Duodecimum praedium est, quod a colono nomen sibi accepit Tumurdi. Tredecimum praedium est, quod vocatur Dinna. Quartum decimum praedium est super Tisciam in introitu Cnesa, in supra dictum fluvium, ad quod est lacus, qui nominatur Miruch, quem dedit rex Salomon; regalis pristaldus fuit Zolioc. Quindecimum praedium est infra silvam Selez, quod dedit rex L. ad pasturam porcorum cum XXX mansionibus subulcorum, et trecentis porcis. In his vero supra dictis praediis nullus hominum habet potestatem praeter abbatem ipsius sancte ecclesiae. Cetera autem loca, que habet commixtim cum populis, ista sunt. Est unus locus, ubi dedit rex L. ductores navium X mansiones, regalis praestaldus quarum Kuca. Alius locus, quem dedit Ruozti. Tercius Budrig, in quo rex L. dedit lacum cum VI mansionibus piscatorum et portum ac theloneum ipsius mercati. Quartus Bata. Quintus Funoldi, Tupei, Tordi, Keurisig, Cletii, Vgmogos, Copulci; in his duobus locis rex L. dedit XX mansus servorum. Tuhnez, Baluanis, Fer, (vakarás) Bagag, Vag, in quo loco habetur pomarium valde optimum, II lacus et silva determinata. Capelle vero eiusdem sanctissimi loci sunt VI. Molendina ipsius loci sunt VII. † CXXXI mansiones ministrorum ad omnia genera operum debite, praeter vineas et athra CXL familie seruorum, XXX mansus piscatorum, LXXXVIII mansus vinitorum, CXXXVIII mansus cocorum, pistorum, turnatorum, artificum, aurificum, fabrum, pastorum, lotorum, pelliparium et ad omnia genera alia officiorum, X et VIII arathra, LXXIIII vinee, CC insimul equi praeter poletros, LXX boves insimul, mille CCC oves.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1093-1095, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1093-1095/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success