Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1146
Signature: 1146
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1146
Fulkó vendég, egykor Álmos herceg híve, amit az esztergomi érseknek és öt veszprémi püspöknek szolgálatában szerzett, Thatban és Vammában levő jószágait Szent Márton pannoniai egyházának, továbbá Ugrin ispán vértes(szentkereszt)i monostorának és egyetlen leányának hagyományozza. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206815

Notum sit omnibus sancte fidei cultoribus, me Fulconem hospitem primo adventus mei tempore, Almo duci studio servitutis clericalis adhesisse, post eius autem disscessum archiepiscopo Seraphino dein vero Vespergensis ecclesie pontificibus, Matheo scilicet et Nane, Martyrio, Petro et Paulo Deo teste usque ad senectam memoriter iocundeque servivisse. In hac itaque ea, que temporibus supradictorum patrum humano studio congregavi, viam carnis universe spiritualiter considerans, eis celestia adipisci festinans salva gratia misericorditissimi regis G[eize] oblatus monasterio Beati Martini Pannoniensi taliter disposui.||
Primo predium, quod est in That curiam cum tribus hominibus et omni supellectili domus et uno libero VI pensarum debitore, tres vineas, pratum cum terra arabili Pannoniensis (!) ecclesie Beato M[artino] comendavi. Monasterio vero Ugrini comitis, quod monti Wirthis adiacet, pratum et terram arabilem IIII-or marcis emptam constitui perpetuo possidendam. Predium autem quod est in Wamma, partim emptum partim vero regum gratia Stephani scilicet et B[ele] mihi concessum unice filie mee hac conditione concedo, ut si miseratione Dei filium habuerit, hereditario iure possideat, quod si heredem non habuerit, predicte ecclesie Beati M[artini] subiaceat. Fructuum vero arborum ecclesia Beati M[artini] habeat medietatem, filia autem mea, dum vixerit, alterius partis habeat potestatem. Actum est hoc in curia episcopali Sancti Andree secus Danubium anno dominice incarnationis MCXLVI. anno vero regis Geize VI. presidente sancte Strigoniensi ecclesie Machario archiepiscopo, existente Belos comite palatino, curiali comite Cadario. Et ut firmius roboretur, regium sigillum adhibetur sub testimonio procerum, quorum nomina hic notantur: Petrus comes, magister Ladiszlai ducis, Paulus comes, filius Nicolai, Givra comes, Bacha blastus regis, capellanus regis Cherubin, Ynam, Melchisedech, Benedictus, Aaron, Geruasius, notarius regis Barnabas, huius cartule scriptor et sigillator. Si quis autem temerarie vel aliqua presumptione huic regali edicto voluerit contradicere, divino totius ecclesie subiaceat anathemate et auri libras quinquaginta persolvat magestati regie. [1146.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1146, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1146/charter>, accessed 2025-03-20+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success