Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1222
Signature: 1222
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1222
A győri káptalan bizonyítja, hogy előtte a szentmártoni apát a hegymagasi Apátiban vásárolt kilenc szőlőért a vételárat lefizette. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206869


In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis B(ulch) Dei gratia prepositus Geuriensis, eiusdem loci conventus omnibus, quibus littere iste legende occurrerint, salutem et orationes in Domino. Cum sepius oblivio veritati adversetur, sagacitate prudentum inventum est, ut ea, que veraciter facta sunt, fideli litterarum memorie commendentur. Hinc est, quod in notitiam omnium devenire volumus, quod abbas Sancti Martini in nostra presentia constitutus protestatus est, se emisse a Ladizlao filio Ladizlai novem vineas, quas habebat inter vineas hominum abbatis in villa Apaty in Higmogos, pro X marcis argenti, eodem Ladizlao ibidem astante et hoc ita esse affirmante. Et eodem die X marcas eidem L(adizlao) abbas coram nobis per manum Heym hominis regis filii Barnabe persolvit. Unde ad petitiones predicti abbatis, ut suum forum stare firmius possit, litteris sigilli nostri impressione roboratis adnotari fecimus. Anno ab incarnacione (Domini) M.CC.XX.II. [1222.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1222, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1222.1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success