useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1222 IX 10
Signature: 1222 IX 10
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. September 1222
A budai káptalan nevében készült határjáró levél a szentmártoni apátság Hecse nevű győrmegyei birtokának határairól.  

orig.budai káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206873
Graphics: 
x
Nos capitulum ecclesie Budensis memorie comendamus tenore presentium significantes quibus expedit, universis, quod nos cum summa reverentia receptis [litteris annualibus serenissimi domni] (!) nostri [metuendi] Andree, Dei gratia regis Hungarie [etc., pre] (!) parte in Christo patris Urie abbatis [claustri] Beati Martini de Monte Pannonie confectis, eisdemque (!) per ipsam regiam serenitatem per anni circulum more solito ad inquisitionis, evocationis, [metarumque possessionis Hecse], in comitatu Iaurinensi habite, commetanee cum possessione S. Güd et Urüegang aliter S. Iuan et possessione Merena et S. Mihaly, apud manus ipsius pacifice habite, reambulationis ac ad omnia alia, que talibus in processibus iuxta regni ipsius consuetudinem fieri consueverunt, peragendi concessis, nobisque preceptorie transmissis, iuxta e(a)rundem continentiam una [cum Dominico de Urken] homine regio, in eisdem litteris annualibus inter alios homines regios nominaliter conscriptos expresso, nimiru(m! nostrum?) hominem videlicet honorabilem virum magistrum [Valentinum de Baia], socium et concanonicum nostrum, ad infra scriptam reambulationem metarum dicte possessionis Hecse nostro pre (!) testimonio fide dignum duximus destinandum. Qui demum exinde ad nos reversi concorditer nobis retulerunt, ut prelibatus homo regius presente nostro testimonio [feria secunda proxima post dominicam quintam Pentecosten proxime preteritam] [1222. jún. 27.] et etiam aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem dicte possessionis Hecse, vicinis et commetaneis eiusdem universis illuc legitime convocatis et eisdem presentibus, accessisset, ipsam possessionem Hecse a dictis possessionibus earumque pertinentiis sub infrascriptis metarum (!) taliter sequestrasset.||
Quod primo incepisset exeundo ab ipsa portione et villa Hecse penes collem [Nagy Halom Soro], eundem versus Kopas Harast dictum, inter terras aratas non procul a cole (!) dicto duas metas antiquas bene apparentes reperisset, quarum unam versus orientem ad Urüegang aliter S. Iuan, alia ad Hecse pertinet versus septentrionem. Inde eundo versus occidentem ad dumum Sil Bokor aliam metam antiquam bene apparentem invenisset. Inde ad viam, qua ex villa [Vanna] itur ad civitatem Gaurinensem, eundo prevenisset (!) ad metam cursualem non procul a via versus meridiem. Hinc tendendo ad occidentem, penes viam dictam versus montem S. Mihaly nominatum, cuius pars media ad Merena pertineret, venisset; [declinando] ad [septentrionem] non procul a monte dicto [tres metas] reperisset bene apparentes, [quarum una versus occidentem ad S. Mihaly, alia versus meridiem] ad Merena, alia [ad Heccse spectaret versus septentrionem. Inde versus septentrionem ad colles Elő Homokok venisset] ad [metam cursualem. Inde versus eandem plagam] venisset ad [viam, qua] de civitate Gauriensi [itur ad Heccse, in] colle penes viam versus meridiem [unam metam] bene apparentem reperisset. Ab [hinc] via pertransita [versus septentrionem eundo] venissent ad quandam viam, qua (?) Felső Ut dictam, ibique metam erexissent. [Inde] eandem plagam versus eundo, viam [pertranseundo], venissent [ad diverticula terrarum] dicte possessionis [Heccse], ibique metam terream reperissent, quam et renovassent; [hinc quasi ad occideratem flectendo] venissent [ad diverticula terrarum arabilium dicte possessionis Heccse et S. Güd in unum attingentium], ubi [metas terreas duas] dicte possessionis [Heccse terras ad meridiem] et [terras] possessionis [S. Güd ad septentrionem distinguentem] reperissent, quam [et] renovassent. [Inde] versus septentrionalem [plagam eundo] ad [viam Kösep ut] dictam, qua de civitate Gauriensi itur ad Urugang aliter S. Iuan; eaque pertransita venissent ad montem Gyapar Tete vocatum, ibique duas [metas] reperissent, quarum una [ad meridiem] ad [Heccse], alia ad [septentrionem] ad [S. Güd] pertineret; deinde flectendo ad septentrionem venissent ad quendam montem Halom dictum, ibique metam cursualem reperissent. Ab inde versus orientem venissent ad montem parvum, ubi metam terream, angularem terream dicte possessionis S. Güd et Heccse distinguentem invenissent et renovassent. [Hinc] ad eandem plagam [eundo] venissent ad [quandam valem] (!), ad dumum [Gyumollch[es bokor] dictum], ubi [metam] terream invenissent. Hinc versus eandem plagam per bonum spatium eundo directe venissent ad metam [cursualem, ibique] declinando ad septentrionem, venissent ad quendam [montem], ubi [metas angulares tres] reperissent, que [ab oriente] possessioni Ürügang aliter S. Iuan, ad occidentem possessioni S. Güd, [ad meridiem] possessioni [Heccse] deservirent. Ab hinc declinando ad orientem per bonum spatium venissent ad metam cursualem, ibique similiter renovassent. Inde versus meridiem eundo ad viam Kósep ut dictam, qua de civitate Gauriensi itur ad Urúgang, non procul a via invenissent duas metas terreas, quarum una ad orientem ad Urúgang, alia ad meridiem deserviret. Ab hinc ad orientem eundo venissent ad viam, per quam similiter de civitate Gauriensi itur ad Vrúgang, eaque pertransita per bonum spatium metas angulares, que ab oriente possessioni Urúgang, ad meridiem possessioni Heccse deservirent.||
Ibique talium metarum reambulationem terminassent ipsamque possessionem Heccse modo prescripto reambulatam et ab aliis possessionibus premissis signis metalibus separatam prefato in Christo patri Urie, abbati Beati Martini de Pannonie monte, iure ipsi incumbente perpetuo possidendam, nemine contradictore pre (!) tunc presente, reliquissent, legitimis diebus et horis in facie eiusdem existendo. In cuius memoriam et firmitatem presentes contulimus nostras litteras pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Actum per manus honorabilis viri Sebastiani lectoris s[ancte] ecclesie nostre et Stephano custode, [die X. Septembris], anno M.CC.XX.II. [1222. szept. 10.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.