useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1237
Signature: 1237
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1237
Unicus pap Köröshegyen két holdnyi vett földet hagy halála esetére a szent mártoni apátságnak.  

orig.Unicus pap
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206968
Graphics: 
x
Ego Unicus clericus (filius ?) Arpas de villa Keurushig recolens novissima mea et cognoscens, quod decor huius mundi fugit velud umbra et nunquam in eodem statu permanet, sed sola illa, que ad divinum locum augmentandum conferuntur, inmutabilia apud Deum reserventur: universitati vestre tenore presentium duxi significandum, quod portionem quandam in villa Keurushig, ubi domus mea fundata est, ad duo iugera iure emptitio ab antiquo a me possessa contingebat, ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie contuli sub testimonio domini Iacobi archidiaconi Simigiensis et Zabani curialis comitis Simigiensis et quam aliorum plurium illi patrie personarum in perpetuum possidendam, tali tamen conditione, quod quoadusque viverem, in eadem permanerem sine alicuius contradictione vel calumpnia aliqua interveniente. Nos enim I(acobus) archidiaconus predicte parrochie ad rogatum predicti clerici donationi predicte sigillum nostrum imponi fecimus et postmodum in argumentum fidei iussimus conservari. Datum anno ab incarnatione Domini Mo CCo XXXo septimo. [1237.] Quia Kete venditor terre predicte confessus fuit coram nobis, illa duo iugera terrarum eidem U(nico) clerico libere vendidisse.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.