Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1237 XII 04
Signature: 1237 XII 04
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Dezember 1237
IV. Béla király megerősíti Dénes nádor ítéletét, mellyel Szent Márton apátságának visszaadta a kanizsai földet és Mirót tavát. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206971
Bela, Dei gratia rex Ungarie, universis presentem paginam inspecturis salutem in vero Salutari. Quia ea, que iuste et legitime, ordine iudiciario diffinita noscuntur, perpetue firmitatis robur debent optinere, sententiam, quam per dilectum et fidelem nostrum D(ionisium) comitem palatinum in causa, que vertebatur inter abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte et abbatem Sancti Demetrii de Sirmia ex altera, suarum testimonio litterarum latam esse perpendimus, presenti pagine fecimus annotari sub hac forma:||
Nos D(ionisius) Dei gratia palatinus et comes de Zonuc universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Universitati vestre tenore presentium facimus esse notum, quod cum inter venerabilem abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex parte una, et populos ville Zotumart abbatis Sancti Demetri de Sirmia super quadam terre quantitate in introitu Kenesna cum Ticia per latitudinem et longitudinem dicte terre et ultra Ticiam per totum arundinetum, quod protenditur ad longitudinem ipsius terre et lacu Miroht vulgaliter (!) apellato ex altera longa coram nobis questio verteretur, tandem dominus rex sub certa forma ad sciendam veritatem Marcello, Petro de Hurgosceg, Kese comiti de genere Hunta et Michaeli filio Mog de genere Cenad dirrexerit scripta sua et pro pace reformanda, si qua posset fieri inter ipsos, quid inde facturi per se seu per litteras suas domino regi et nobis studerent nunciare. Qui mandatum regium exsequi cupientes ad predictam terram de Drusma, de Casar, de Solomun abbatibus et conterminalibus et nobilibus illius patrie tam maioribus quam minoribus personaliter accedentes, ut veritas per ipsos plenius illuscesceret (!) abbate tamen coram ipsis personaliter comparente et adversa parte se contumaciter absentante pacem inter ipsos formare nequierunt, sicut ex testimonio litterarum recepimus eorundem.||
Processu vero temporis partibus in nostra presentia const(it)utis proposuit abbas Sancti Martini terram ipsam et lacum Miroht cum Ticia per latitudinem et longitudinem dicte terre et ultra Ticiam secundum usum anticum et per famam puplicam ad se de iure pertinere, privilegium Sancti Ladislai in iudicium super principali produxit. Nos vero visis privilegiis et instrumentis, rationibus et auditis allegationibus utriusque partis et plenius intellectis, quia privilegium partis adverse in nullo privilegio abbatis Sancti Martini videbatur preiudicium generare, sed verius affirmabat; sed et quia etiam accepimus ex confessione postmodum eorumde(m) populorum ad monasterium Sancti Martini pertinere predicta et ex testimonio conterminalium suorum nobilium, qui nobis sua scripta direxerint sub suis sigillis, prestitis nichilominus corporaliter sacramentis terram ipsam et Ticiam per latitudinem et longitudinem dicte terre et ultra Ticiam cum toto arundineto et piscinam Miroht, cuius mentio fit in privilegio Sancti Ladislai, monasterio restituimus memorato, ipsum per magistrum Albeum archidiaconum Nitriensem et canonicum Strigoniensem, domini regis pristaldum, in possessionem misimus memoratam. Ut autem in posterum huic nostro iudicio non possit vitium falsitatis imponi, ad maioris (!) rei certitudinem sigillum nostrum apposuimus huic carte. Datum anno Domini Mo CCo XXXo septimo. [1237.]||
Nos itaque processum ac sententiam palatini suprascriptam, sicut legitime est lata, ratam habentes et firmam, presentibus eam litteris in perpetuam rei firmitatem duximus confirmandam ac duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roborandam. Datum in Sag anno gratie Mo CCo XXXo VIIo, secundo Nonas Decembris, regni autem nostri anno tertio. [1237. dec. 4.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1237 XII 04, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1237_XII_04/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success