Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1239
Signature: 1239
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1239
Dénes nádor bizonyítja, hogy azon pert, melyet Csukár és társai a 40 ekényi Salaföld ügyében a szentmártoni apátság ellen támasztottak, miután a szent királyok és több utódjuk, valamint a II. András korában kirendelt és választott bírák az apátság joga mellett bizonyítottak, az ő ítélete elől pedig ama várjobbágyok és várnépek többször megszöktek, végre a király színe elé bocsájtotta, ki az apátság javára döntött. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 206987
Dionisius, Dei gratia palatinus et comes de Zounuk, omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino. Quoniam rebus iuste dispositis causisque legitime ordinatis novercari solet oblivio, convenit, ut ea, que in posterum conservanda sunt, scripture congruo confirmentur testimonio. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris, quod cum causa mota fuisset inter Uros abbatem Sancti Martini de Pannonia et fratres eiusdem ex una parte, et iobagiones et civiles Posonienses, Chukar videlicet et cognatos suos et socios eorundem ex altera super possessione Sala et terra ad quadraginta aratra sufficiente, que tempore Sanctorum Stephani et Ladizlai regum Vag vocabatur, ut idem abbas et fratres dicebant, sicut etiam postmodum in privilegiis eorum inspeximus contineri, et ipsa causa ad presentiam domini regis devenisset, ipse rex nobis vice sua commisit audiendam et fine debito terminandam. Parte igitur utraque coram nobis constituta dicti iobagiones et civiles repetebant ipsam possessionem ab abbate et fratribus eiusdem sub nomine iuris castri et sui proprii dicendo eam per abbatem et fratres vi occupatam retineri. Ad hoc dictus abbas et fratres eius responderunt dictam possessionem ecclesiam eorum a tempore sanctorum regum predictorum continue possedisse, et in eodem instanti instrumentis autenticis regum scilicet predictorum et aliorum regum sibi succedentium, et iudicum domine regine inclite memorie et Bertholdi fratris eiusdem, tunc temporis Colochensis archiepiscopi, iudicum scilicet ab Andrea pie memorie rege delegatorum, et arbitrorum Desi(derii scilicet episcopi Ch)enadiensis et Poth quondam palatini et Alexandri Simigiensis comitis ab utraque parte electorum suam evidentissime probaverunt intentionem. Qui jobagiones et ci(viles intellecta causa sue dampnationis sepius a nostri iudicii) sententia vana aufugentes presumptione ad nostrum (semper iudicium a domino rege sunt remissi). Nos igitur, licet iustitie debuissemus (facere complementum, ad maiorem tamen cautelam fame nostre) precaventes utrasque partes presentie domini regis fecimus (astare, causam eorundem, sicut coram nobis processum) fuerat, serietenus explicantes et instrumenta et rationes (dictorum) abbatis et fratrum exponentes.||
Dominus autem rex cum suis iobagionibus, Iula comite (iudice curie) sue et magistro Stephano preposito Tytyliensi et aule regie cancellario, Benedicto preposito Budensi et vicecancellario, Matheo magistro dapiferorum, Dionisio magistro agasonum, Seb(us comite) et aliis quampluribus regni baronibus presentibus nobis inito consilio taliter diffinivit: quod possessio Sala et terra predicta, pro qua lis inter partes vertebatur, in ius cederet totaliter et permaneret ecclesie supradicte sub eisdem et cum eisdem metis, sicut etiam Petrus comes de Zulgageur et magister Petrus hospitalium Sancti Regis de Strigonio in litteris suis, quos dominus rex ad inspiciendas metas predicte possessionis transmiserat, dominum regem et nos certificarunt, sicut etiam ordo metarum terre eiusdem plenius in instrumentis predictis continetur;||
verum, quia in compositione predictorum cesserat arbitrorum, quod, si qua partium facte inter eos contrairet compositioni, pene subiaceret sexaginta marcarum; et quia dicti iobagiones sopitam causam removisse sunt inventi: intellexeramus eos tamquam calumpniatores remansisse, sed ad petitionem domini regis et nostram et aliorum quamplurium dictus abbas et fratres et debitum eis remiserunt et personarum condemnationem, quam merebantur, relaxarunt, ita tamen, quod deinceps dicti iobagiones et civiles nichil litis aut contrarietatis super causa premissa contra ecclesiam Sancti Martini audeant vel presumant incitare; alias turpiter condemnarentur.||
Et ut ista firma et rata permaneant, presentes litteras concessimus sigilli nostri patrocinio roboratas. Datum per manus Mathie nostri notarii anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo nono. [1239.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1239, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1239.5/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success