useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1239 III 20
Signature: 1239 III 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. März 1239
IV. Béla király azon pert, melyet Csukár és más pozsonyi várjobbágyok és várnép támasztottak Uros szentmártoni apát és szerzetesei ellen a 40 ekényi Sala birtok ügyében s melyet Dénes nádor a király színe elé vitt: a szentmártoni apátság javára döntötte el s az egész peres birtokot neki ítélte.  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206981
Graphics: 
x
Bela, Dei gratia Ungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Gallitie, Lodomerie Cumanieque rex, universis presentem paginam inspecturis salutem in vero Salutari. Quoniam rebus iuste dispositis causisque legitime ordinatis novercari solet oblivio, convenit, ut ea, que in posterum conservanda sunt, scripture congruo confirmentur testimonio. Notum sit igitur tam presentibus quam futuris, quod cum nos causam, que inter Wros abbatem Sancti Martini de Pannonia et fratres eiusdem ex una parte et iobagiones et civiles Posonienses, Chukar videlicet et cognatos suos sociosque eorundem ex altera vertebatur super possessione Sala et terra ad quadraginta aratra sufficiente, que terra Sanctorum Stephani et Ladislai regum Vag vocabatur, ut idem abbas et fratres dicebant, sicut etiam postmodum in privilegiis eorum inspeximus contineri, dilecto ac fideli nostro Dionisio palatino et comiti de Zounuc commisissemus audiendam et fine debito terminandam. Idem palatinus causam ipsam ad nostram et iobagionum nostrorum presentiam reportavit. Partibus ergo coram nobis constitutis dicti iobagiones et civiles repetebant ipsam possessionem ab abbate et fratribus eiusdem sub nomine iuris castri et sui proprii dicentes, eam per abbatem et fratres violenter occupatam detineri. Ad hoc dictus abbas et fratres eius responderunt dictam possessionem ecclesiam eorum a tempore sanctorum regum predictorum continue possedisse et in instanti instrumentis autenticis, regum scilicet nominatorum et aliorum regum sibi succedentium et (iudicum domine regine inclite memorie et Bertholdi) fratris eiusdem, tunc temporis Colocensis archiepiscopi, iudicum scilicet ab Andrea rege, patre nostro, pie memorie, delegatorum, et arbitrorum, Desiderii scilicet episcopi Cenadiensis et Poch quondam palatini et Alexandri Simigiensis comitis ab utraque parte electorum, suam evidentissime probaverunt intentionem.||
Nos igitur cum nostris iobagionibus videlicet Iula comite iudice curie nostre, Matheo dapiferorum, Dionisio agasonum magistris, magistro Stephano preposito Tituliensi et aule nostre cancellario, Benedicto preposito Budensi et vicecancellario, Sebus comite et aliis quampluribus barronibus nostris presentibus habito consilio taliter de causa supradicta cognoscentes diffinivimus:||
quod possessio Sala et terra memorata, pro qua lis inter partes vertebatur, totaliter cederet in ius et proprietatem ecclesie supradicte sub eisdem metis et cum eisdem, sicut ordo metarum terre eiusdem plenius in instrumentis nominate regine et Bertholdi fratris eius plenius continetur;||
verum quia in compositione predictorum cesserat arbitrorum, quod si qua partium facte inter eos contrairet compositioni, pene subiaceret sexaginta marcarum, et quia dicti iobagiones sopitam causam removisse sunt inventi: intellexeramus eos tanquam calumpniatores remansisse; sed ad petitionem nostram dictus abbas et fratres et debitum eis remiserunt et personarum condempnationem, quam merebantur, relaxarunt, ita tamen, quod deinceps dicti iobagiones et civiles nichil litis aut contrarietatis super causa premissa contra ecclesiam Sancti Martini audeant incitare; alias turpiter condempnarentur.||
Et ut hec perpetue stabilitatis robur optineant in posterum, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari.||
Datum Bude anno Domini Mo CCo XXXo IXo, XIII. Kalendas Aprilis, regni autem nostri anno quarto. [1239. márc. 20.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.