useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1254
Signature: 1254
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1254
A győri káptalan bizonyítja, hogy Opour nembeli Sándorfia Sándor, Belud és anyjuk Urukang felét a pannonhalmi apátságnak eladták.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207030
Graphics: 
x
Capitulum ecclesie Geuriensis omnibus Christi fidelibus presentium inspectoribus salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Alexander et Belud filii Alexandri de genere Opour una cum matre eorum coram nobis existentes sunt confessi, quod medietatem terre ville Urukang, que ab aliis cognatis sui generis metis separata ad ipsos solum modo, sicut dixerunt, pertinebat, cum omnibus suis utilitatibus, scilicet cum silva et insula cum piscatura et captura piscium, que in nostro vulgari tana et zatun dicuntur, vendidissent venerabili patri Salomoni abbati et conventui Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie pro nonaginta et quinque marcis puri argenti plenarie ab eisdem receptis pleno iure perpetuo possidendam. Obligarunt etiam se iidem Alexander et Belud ac mater ipsorum, quod a quibuslibet super illa terra ipsum abbatem et conventum infestare volentibus ipsi et sui heredes, heredumque successores ipsos expedire tenerentur. Exposuerunt etiam iidem Alexander et Belud ac mater ipsorum, quod licet a decem annis iam transactis predicto monasterio et conventui Sancti Martini illam terram nullo contradicente vendidissent, tamen anno Domini M° CC° LIIII° venditionem illius terre ipsi nostras litteras conferendo eisdem effectui mancipassent. Nos igitur ad petitionem prefatorum Alexandri, Belud et matris eorundem, ut predictus dominus abbas et conventus pacifice et quiete predictam terram possint possidere, eisdem presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas, anno Domini M° CC° LIIII° [1254.], Chepano preposito, Syke cantore, Thoma custode, Mikone decano, Virunthone archidiacono Geuriensi existenibus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.