Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1258
Signature: 1258
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1258
A pannonhalmi apátság a már neki ítélt Tápán egy részét a győri káptalan előtt másoknak engedi át. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207049

Capitulum ecclesie Ieuriensis omnibus Christi fidelibus presentium inspectoribus salutem in auctore salutis. Universitati vestre harum serie declaramus, quod Iohanne fratre monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ac Martino curiali comite eiusdem monasterii ex una parte et Chembe, Petro, Farkasio, Valentino, Batha, et Tyburtio de villa Tapan ex altera coram nobis constitutis, iidem frater Iohannes et Martinus comes sunt confessi, quod, cum venerabilis pater Favus abbas et conventus predicti monasterii Chembe, Petrum, Farcasium, Valentinum, Batha et Tyburtium antedictos coram domino rege convenissent repetentes ab eisdem ratione commetaneitatis medietatem terre in Tapan existentis empte ab Alexandro filio Alexandri et Regnoldo de generatione Opour, tandem, licet eiusdem terre medietatem dominus rex adiudicasset abbati et conventui predictis revendendam, quia tamen iidem homines eandem terram tempore famis, que in Hungaria generaliter acciderat, comparaverant, eisdem paternaliter compassi abbas et conventus memorati solutis duabus marcis et octo ponderibus predictis hominibus tertiam partem eiusdem supradicto monasterio appropriantes, reliquas duas partes sepedicte empticie terre presentibus et consentientibus commetaneis suis, prenominatis hominibus de Tapan dimisissent perpetuo possidendas. Et ut huius rei series rata et inconcussa in perpetuum perseveret, partibus petentibus presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas anno Domini M° CC° L° octavo, [1258.] Chepano ecclesie nostre preposito, Iurkone cantore, Thoma custode existentibus.||
A B C D
A B C D
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1258, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1258/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success