Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262 XI 25
Signature: 1262 XI 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. November 1262
Lőrinc országbíró a pannonhalmi apátságnak és Pál, László mosonyi várjobbágyok közt peres durugi birtokról ítéletet hoz. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207069
Nos magister Laurentius [iudex curie domini] regis [et comes] Zaladiensis tenore presentium omnibus, quibus expedit, significamus, quod Paulus iobagio castri Musuniensis de villa Durug pro se et Ladislao fratre suo astans contra Favum abbatem monasterii Sancti Martini personaliter astantem egerat coram nobis proponendo, quod idem abbas de terra ipsorum in terra Durug, versus terram comitis Marci intra metas eorundem quadraginta iugera terrarum viribus suis occupata contra voluntatem eorum detineret, faciens iobagiones suos super eadem residere. E converso autem idem abbas per ipsum Paulum sibi obiecta se fecisse denegans, obiecerant (!) in contrarium, quod illa quadraginta iugera terrarum, que iidem Paulus et Ladislaus nomine sue terre requirunt, fuerit terra monasterii Sancti Martini ab antiquo et quod ante adventum Tartarorum et post semper iobagiones ipsius monasterii Sancti Martini super eadem resedissent. Unde auditis propositionibus ipsarum partium, ipsis Paulo et Ladislao super sua propositione adiudicare probationem volebamus, sed idem Paulus probare non assumpsit, sed sua ipsius abbatis et unius nobilis de eadem provincia commisit. Unde decreveramus, quod idem abbas et comes Conraldus de Gug, quem idem abbas spontanea voluntate nominavit et assumpsit, in quindena Nativitatis Beate Virginis [1262. szept. 22.] coram capitulo Iauriensi contra Paulum et Ladislaum predictos iurarent super eo videlicet, quod illa quadraginta iugera terrarum, que requiruntur per predictos, fuerit terra monasterii supradicti ab antiquo per ipsam ecclesiam prepossessa. Tandem in octavis Sancti Martini [1262. nov. 18.] predictus abbas coram nobis constitutus exhibuit litteras dicti capituli hec verba continentes:||
Nos capitulum ecclesie Iauriensis damus pro memoria, quod, cum secundum continentiam litterarum magistri Laurentii, iudicis curie domini regis, abbas Sancti Martini in quindenis Nativitatis Beate Virginis [1262. szept. 22.] contra Paulum et Ladizlaum, iobagiones castri Musuniensis de villa Durug super quadraginta iugeribus terrarum in villa Durug coram nobis prestare debuisset sacramentum, tandem ipso die partibus coram nobis constitutis iidem Paulus et Ladizlaus eidem abbati iuramentum relaxarunt, relinquentes pacifice predicta quadraginta iugera terrarum abbati et monasterio Sancti Martini perpetuo possidenda. Adicimus etiam, quod eodem die Marcus comes, filius Mauritii, coram nobis personaliter constitutus dictum abbatem in commetaneum seu vicinum suum quo ad predicta quadraginta iugera recepit et admisit spontanea voluntate, renuntians accioni, quam contra predictos Ladizlaum et Paulum ac eorum consanguineos super commetaneitate terre Durug intendebat.||
Nos itaque eisdem litteris capituli visis et intellectis, easdem litteras de verbo ad verbum presentibus inserentes, eadem quadraginta iugera terrarum, sicut in eisdem litteris capituli vidimus contineri, abbati et monasterio Sancti Martini dimisimus pacifice et quiete possidenda. In cuius rei memoriam presentes abbati supradicto concessimus sigilli nostri munimine roborantes. Datum Posonii, anno Domini M°CC° sexagesimo secundo, in festo Beate Katerine virginis. [1262. november 25.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262 XI 25, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1262_XI_25/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success