Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1278
Signature: 1278
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1278
A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy pázmándi Isou és fiai szőlejüket Márk ispánnak, Bonifác apát tisztjének eladták. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207108


Conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tam presencium, quam futurorum volumus pervenire, quod constituti coram nobis Isou de villa Paznan cum duobus filiis suis, Stephano scilicet et Egidio ab una parte, Marcus comes officialis discreti viri B. abbatis nostri, idem Isou et filii sui predicti quandam vineam ipsorum sitam in territorio Nulos sex iugeribus adiacentem confessi sunt predicto comiti Marco pro sex marcis argenti vendidisse et ipsam sumpmam pecunie plenarie recepisse ab eodem commetaneitati vinearum vinee cultoris nostri de Symiansuka et Lytar de Paznan a septemtrionali existentem, a parte vero occidentali noatrarum vinearum adiacentem, obligantes se idem Isou et filii sui prefati coram nobis, ut quicumque ipsam vineam ab eodem comite Marco vel heredibus ipsius repeteret, iidem Isou et filii sui ac heredes ipsorum expedire tenerentur propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri conventus roboratas. Datum anno Domini Mo CCo LXXo octavo Thoma decano, Ladizlao custode existentibus.
Comment
MásolatPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1278, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1278/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success