Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1318 VIII 02
Signature: 1318 VIII 02
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. August 1318
xx Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207126

...||
In nomine Sancte et Indiuidue Vnitatis. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rameque Rex in perpetuum. Regie sublimitatis obsequiis fideliter insudantes Regia dignum est remuneracione gaudere, nec a tramite equitatis abhorret, vt deuoti laboris meritum coagitata et supereffluens mensura compenset. Hinc est vtque, quod fratres eiusdem, Dominicum videlicet et Helus a Jauriensis castri seruitute exemimus et eiusdem castri jobagiones constituimus; terram quoque, quam habent in Ech eis presenti scripto confirmamus. Filios autem eiusdem mulieris, videlicet Vasaard et Vendegh libertatem seruari volumus illibatam. Anno Incarnacionis Domine millesimo centesimo octuagesimo quinto. Venerabili Job Strigoniensem Ecclesiam feliciter gubernante; Thoma Palatino Comite, Moch Curiali Comite. Hanc Regie constitucionis seriem Andrianus Budensis Ecclesie Prepositus et Aule Regie Cancellarius.||
...

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1318 VIII 02, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1318_VIII_02/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success