useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1338 VIII 15
Signature: 1338 VIII 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. August 1338
Miklós bakonybéli apát Henney (Henye) nevű birtokát miskei Kontra Antalnak s örököseinek évi négy márka fizetségért állandó bérletbe adja.  

orig.zalai konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207162
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Beati Adriani martyris de Zala memorie conmendantes tenore presentium significamus, quibus expedite universes, quod religioso viro domino fratre Nicolao, abbate ecclesie Beati Mauricii martyris de Bel ab una et nobili viro magistro Anthonio Contra dicto de Miske parte ex altera personaliter coram nobis constitutis, propositum extitit per eosdem concorditer pariter et relatum, quod, quia quedam particule possessionarie (!) una cum vineis, pratis et aliis utilitatibus in possessions Heeney vocate in comitatu Zaladiensi existentis habitas prefate ecclesie de Beel pertinentes propter remocitatem ab aiiis possessionibus eiusdem ecclesie idem dominus abbas convenienter uti seu possidere non valens, ideo habito consilio fratrum suorum maturo, easdem possessiones suas cum aliis suis utilitatibus taliter eidem magistro Anthonio Kontra dicto et suis heredibus predictis (!) titulo feuduali conmisit possidendas, ut singulis annis ratione huiusmodi conservationis idem Anthonius Contra dictus et sui heredes quatuor marcas denariorum pro tempore currentes, marcam quamlibet cum quatuor florenos conputando in festo Sancti Georgii martyris coram capitulo Wesprimiensi sine crastinatione sub pena duppli eidem domino abbati et suis successoribus solvere teneantur. Qui si uno anno et secundo anno sese sequentibus solvere nollent vel negligerent, ex tunc easdem portiones possessionarias eidem domino abbati et sue ecclesie predicte absque lite remittere et resignare tenebuntur, ad quod se sponte obligavit coram nobis. Datum in festo Assumptionis Beate Virginis gloriose, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo octavo. [1338. aug. 15.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.