useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1339 VII 13
Signature: 1339 VII 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Juli 1339
Erzsébet királyné a bakonybéli apátságot összes birtokaival kiváló oltalmába fogadván, birtokaiba a szabad osztályú jobbágyoknak szabad költözhetését országszerte kihirdeti.  

orig.Erzsébet királyné
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207165
Graphics: 
x
Nos Elysabeth, Dei gratia regina Hungarie, significamus, quibus expedite tenore presentium universis, quod nos universas possessiones monasterii Beati Mauricii de Beel in quibuslibet comitatibus existentes in nostram recipientes protectionem et tutelam specialem, volentesque easdem habitatoribus decorare et populorum multitudine preditare, universos libere conditionis homines ad predictas possessiones causa commorandi venire volentes presentibus assecuramus, ut libere veniant et secure commorentur in eisdem sub nostra protectione speciali trium annorum libertatibus a die adventus ipsorum fruituri. Volumus igitur et vobis universis comitibus, castellanis, nobilibus et aliis quibuslibet iobagiones habentibus, cuiuscunque preeminentie, status vel honoris existant et eorum officialibus ac vices gerentibus, quibus presentes ostendentur, edicto reginali firmissimis damus in preceptis, quatenus iobagiones vestros libere conditionis homines ad predictas possessiones causa residentie se transferre volentes, accepta licentia, solutoque iusto terragio, absque aliquo impedimento libere et secure abire permittatis, salvis eorum rebus et personis. Secus facere non audentes ullo modo, sicut gratiam regiam et nostram graviter offendere formidatis. Et hoc volumus ac precipimus ubique per fora pubice proclamari. Datum in Wysegrad, in festo Beate Margarete virginis et martiris, anno Domini Mo CCCo XXXIXo. [1339. júl. 13.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.