Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1344 XI 24
Signature: 1344 XI 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1344
Vilmos, pannonhalmi apát és a konvent oklevélbe foglalja saját, a bakonybéli apát és a túróci prépost tarjáni birtokait érintő határjárását. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207184


Gilermus Dei et apostolice sedis gratia abbas monasterii Beati Martini de Sacro Monte Panonie conventusque loci eiusdem tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quod accedens ad nostram presenciam religiosus vir, dominus Nicolaus, abbas monasterii Beati Mauricii de Beel retulit nobis in hunc modum, ut ipse cum litteris generalibus domini regis venerabili capitulo Wesprimiensis ecclesie destinatis et cum homine ipsius capituli et homine domini regis scilicet comite Andrea de Sent Iuan quandam possessionem monasterii sui Tarian vocatam vellet reambulare secundum consuetudinem regni et quia ipsa possessio Tarian vocata sit in convicinitate possessionis monasterii nostri petens nos instantissime, ut cum ipso homines nostros ad reambulacionem ipsius possessionis mittere dignaremur. Nos igitur peticionibus ipsius domini abbatis annuentes homines nostros misimus, scilicet magistrum Clementem notarium monasterii nostri et comitem Stephanum magnum ac Endre famulos nostros fide dignos, qui demum ad nos reversi retulerunt in hunc modum, ut ipse dominus abbas de Beel ipsam possessionem ecclesie sue prescriptam cum nobilibus istius provincie et cum homine regis et capituli Wesprimiensis et cum iobagionibus monasterii nostri de Tarian reambulasset nullo contradicente. Inicium reambulacionis ipsius possessionis a parte orientali sic haberet egressum, ut ab una palude lutosa et inter terras arabiles, scilicet inter terras domini prepositi de Thuruch et terras monasterii Beati Mauricii de Beel venisset ad partem occidentalem ad unum magnum fossatum, quod pro meta stare dinosceretur inter terram prepositi de Thuruch a parte meridionali et inter terram monasterii de Beel a parte septemtrionali et ibi in superiori parte fossati possessio domini abbatis sepe dicti de Beel a possessione prepositi memorati separaretur. Sed iterum a parte meridionali convicinaretur terre domini regis. Et inde per viam herbosam ad partem occidentalem veniendo transisset unam magnam viam ad unum monticulum, ad cuius cacumen perveniunt fines terrarum arabilium. Et de ipso monticulo descendisset per unum fossatum, quod esset pro meta ad unam vallem et ibi esset terra arabilis et circa illam terram arabilem in eadem valle declinasset ad partem meridionalem et pervenisset ad duas parvas metas in duobus locis positas et perveniendo ad finem ipsius terre arabilis idem dominus abbas demonstravisset tres metas, duas minores possessionis monasterii sui, terciam vero maiorem domini regis. Et inde per vallem aliam declinasset ad partem occidentalem et pervenissent ad unum fossatum pro meta positum et inde supra ad virgultum transeundo ad campum in latere ipsius virgulti esset una meta antiqua et in campo prenotato circa unam antiquam viam esset alia meta et inde per eandem partem occidentalem tenderetur usque ad metas silve, que dicitur wlgariter Feketew erdew et inde per campum prenotatum venissent ad partem septemtrionalem ad metas possessionis monasterii nostri Tharian vocate, que mete eciam separant possessionem monasterii Beati Mauricii de Beel a parte meridionali a possessione monasterii nostri et per ipsas metas descendisset et venisset ad partem iterum orientalem et pervenisset ad vineas, que sunt in territorio possessionis nostre Tharian vocate et vidissent aliquas vineas, quarum tercia vel quarta pars essent in possessione monasterii Sancti Mauricii extra nostras metas existente, de quibus particulis vinearum eidem domino abbati de Beel et suo monasterionullam decimam vel lucrum dedissent usque modo. Igitur ipse dominus abbas de Beel ipsas particulas vinearum, que in sua possessione sua dilatate, in presencia ipsius hominis domini regis et capituli Wesprimiensis ac in presencia ipsorum hominum nostrorum prescriptorum et aliorum nobilium, qui cum ipsis in premissa reambulacione circuebant, interdixisset et ipsis hominibus, quorum vinee sic sunt dilatate commictendo, ut de preteritis emendent de futuris vero omni tempore decimas dare teneantur ad consuetudinem ipsius possessionis. Sed quia Clemens iudex de villa Nog Heech vocata, qui angariasset ipsum dominum Nycolaum abbatem de Beel reambulare possessionem prenotatam ipso die reambulacionis presens non fuisset, sed fuisset in Wyssegrad, nec homo suus vocatus venisset, idem dominus abbas nullam novam metam erexisset, nec antiquas renovasset. A parte autem possessionis nostre promptas habet metas sine aliqua contradiccione. Datum in crastino Beati Clementis pape et martiris, anno Domini Mo CCCo XLo IIIIo.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1344 XI 24, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1344_XI_24/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success