useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1350 II 25
Signature: 1350 II 25
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Februar 1350
István lekéri apát a garamszentbenedeki konvent előtt csanaki szántóföldjét és rétjét Vilmos pannonhalmi apátnak bérbe adja.  

orig.garamszentbenedeki konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207167
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Sancti Benedicti de iuxta Gron memorie conmendamus, quod religioso viro domino fratre Stephano, abbate monasterii Seraphini alias Leker vocati, in honorem Sancti Salvatoris, personaliter ab una, parte vero ex altera fratre Hildebrando cantore cenobii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, pro venerabili et religioso viro domino Wilhelmo abbate cum procuratoriis litteris eorundem et mandato sufficienti ad infrascripta nostri in presentia constitutis, prefatus dominus Stephanus abbas confessus extitit viva voce, quod, quia quedam terra et pratum cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis domino Wilhelmo abbati et suo conventui prenotatis, quibus et eorum iobagionibus de villa Chanak eadem terra et pratum propinquiora et viciniora consisterent ad utendum, quique ipsa multis retroactis temporibus citra conservassent, adhuc ac ex nunc et deinceps conservanda commisisset et habenda et commisit ac tradidit coram nobis eo modo, quod pro usu et conservatione eorundem terre et prati, pertinentiarumque suarum iidem dominus abbas et conventus Sancti Martini et eorum successores eidem abbati de Leker et per eum suis successoribus et ecclesie singulis annis in festo Beati Georgii martiris singulas tres pensas denariorum monete pro tempore currentis coram nobis amministrare seu solvi facere teneantur sub pena dupli, si quando solvere non curarent, prout eosdem dominum abbatem, suumque conventum predictus procurator eorum auctoritate procuratoria obligavit. Datum in festo Beati Mathei apostoli, anno Domini M° CCC° L°. [1350. febr. 25.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.