Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1353 V 26
Signature: 1353 V 26
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Mai 1353
János veszprémi prépost a pannonhalmi apátságnak a somogyi tizedek fejében teljesített fizetségről nyugtatót ad. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207407
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui omnium est vera salus. Quoniam ea, que aguntur in tempore, ne dilabantur per segnitiem oblivionis a virtute memorie, stabilire solent litterarum firmitate, hinc est, quod nos Iohannes, prepositus ecclesie Vesprimiensis tenore presentium, quibus expedit, significamus universis, quod, quia dominus abbas ... Dei et apostolice sedis gratia monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, suusque conventus singulis annis decem marcas conpati (!) provincie Symigiensis secundum conpositionem inter ecclesias Vesprimiensis et Sancti Martini pridem factam et secundum quod antiquitus solvere consueverunt ipsi ecclesie Vesprimiensi ratione decimarum provincie Symigiensis supradicte solvere tenebantur et quoniam propter aliqualem neglientiam (!) predicte solutionis predictos dominum abbatem et conventum in causam attrahere decrevimus et aliquantulum attraximus et ipsi hoc perpendentes per conpositionem proborum virorum nobilium in pacis et unionis concordiam in hunc modum devenerunt, videlicet quod nobis in persona domini episcopi et ecclesie Vesprimiensis ipsi dominus abbas et conventus monasterii Sacri Montis Panonie in omnibus, in quibus nobis et ecclesie Wesprimiensi tenebantur, satis fecerunt, solverunt et, prout debebant, usque ad emanationem presentium per omnia solvendo expediverunt. Unde vigore presentium sepedictos dominum abbatem et suum conventum reddidimus et reddimus ab omnibus antiquis et retroactis temporibus a predicta solutione decem marcarum singulorum annorum solutarum in omnibus et per omnia integraliter expeditos. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes sigilli nostri pendentis munimine fecimus emanari. Datum in quindena festi Penthecosten (!), anno Domini M° CCC° L° tertio. [1353. máj. 26.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1353 V 26, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1353_V_26/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success