Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1373 VIII 13
Signature: 1373 VIII 13
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. August 1373
Pál béli apát, nagyécsi Nagy Pál mester leánya és férje, Kontra Gergely a tarjáni tizedekre a pannonhalmi konvent előtt megegyeznek. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207385
Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie conmendantes significamus, quibus expedit, per presentes, quod religiosus vir dominus Paulus, abbas monasterii de Beel, ab una, parte autem ab altera nobilis domina, filia Pauli magistri de Nogech et Gregorius dictus Contra, maritus eiusdem domine, nostri in presentia personaliter constituti in causa inter ipsos pretextu decimarum territorii dicti monasterii de Beel Taryan vocati, dudum per iam dictum Paulum magistrum occupatarum et per consequens per ipsos dictam dominam et Gregorium similiter occupative detentarum hactenus ventilata per proborum virorum amicabilem ordinationem se concordasse retulerunt vive vocis instrumento taliter coram nobis, quod iidem domina et Gregorius dictas decimas ad dictum monasterium de Beel semper et ab antiquo pertinere recognoscentes, predicto domino abbati et sue ecclesie remisissent et remiserunt atque reliquerunt easdem perpetuo et irrevocabiliter possidendas ex tunc et deinceps et habendas benivole assumendo, quod amodo semper tam ipsi, quam eorum filii et heredes ac iobagiones vineas aut agriculturas in terris dicti domini abbatis de dicta Tarian nunc habentes vel in posterum habituri veras et iustas decimas vini et frugum, aliaque iura consueta ibidem in ipsis terris seu territorio dicte ecclesie de Beel decimatoribus seu ministris ipsius ecclesie pacifice et benigne dare et solvere, hiisque solutis sua vina et fruges ab inde educere teneantur et debeant atque possint; et quod nec ipsi domina et Gregorius, nec eorum filii seu heredes aut alii quivis ad eos pertinentes ullo umquam tempore per se aut per alios publice vel occulte domino episcopo, qui pro tempore est vel erit ecclesie Iauriensis, suisve decimatoribus seu exactoribus aut aliis quibuscunque prebere presumant occasionem, consilium, auxilium vel favorem inpediendi sive arrestandi vel occupandi decimas sepedictas, quominus pretitulatus dominus abbas et sua ecclesia ac ministri ipsas exigere, tollere et levare valeant cum effectu, alioquin tam dampna pristina, quam quicquid dampni et detrimenti licto monasterio in facto decimarum ex ipsorum suggestione seu amminiculo huiusmodi eatenus evenisse potuerit conprobari, dictus dominus abbas seu successores sui requirendi plenariam ab eisdem liberam habeant facultatem presenti concordia non obstante. E converso autem predictus dominus abbas assumpsit benivole et promisit, quod, si et quandocunque forsan dominus episcopus Iauriensis ipsos dominam et Gregorium vel filios seu heredes aut iobagiones eorundem ad solvendum sibi et ecclesie sue Iauriensis decimas prenotatas per censuram ecclesiasticam conpellere vel inducere niteretur, tunc ipse dominus abbas vel successores super hoc requisiti cum instrumentis eorum ad id necessariis eisdem, ut ipsius domini episcopi indebitam inpetitionem huiusmodi evadere possint, pro toto suo posse suffragari et assistere teneantur locis et temporibus oportunis; quod nisi iuxta posse facere conarentur, ipsis super eisdem decimis nichil amplius valeant imputare. Ad que omnia et singula irrevocabiliter perpetuo observanda partes ipse se et suos posteros ac successores sponte obligarunt firmiter coram nobis. Datum sexto die quinquenarum festi Beati Iacobi apostoli, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo tertio. [1373. aug. 13.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1373 VIII 13, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1373_VIII_13.1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success