Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1374 XI 12
Signature: 1374 XI 12
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. November 1374
Nagy Lajos a bakonybéli apátság népeire az ispánok ítélkezéseitől való mentességet megerősíti s hozzáadja, hogy elégtételnyerés megkísértése előtt ellenük bírói eljárás nem gyakorolható. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207394
Lodovicus, Dei gratia Hungarie, Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris Montis Sancti Angeli dominus, omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris salutem in eo, qui est vera salus. Sancte enim ecclesie tanquam vidue a principibus, quorum regiminibus sunt subiecte, qui earum veri sunt patroni, tueri solent, debentque et defansari. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod vir religiosus frater Paulus, abbas monasterii de Beel, nostrum regium adiens conspectum, exhibuit nobis quasdam litteras patentes domini Bele, olim regis Hungarie, predecessoris nostri bone memorie, super exemptione populorum dicti sui monasterii a iudicatu quorumlibet parochialium et curialium comitum de Wesprimio, de Iaurino, de Castro Ferreo et de Zala ac omnium aliorum per eundem dominum Belam regem facta confectas tenoris subsequentis, supplicans culmini regio prece devota, ut easdem ratas et gratas habendo, nostrisque litteris privilegialibus inseri faciendo, simul cum additamento huius clausule, ut ipsi populi sui monasterii signanter pro debitis, delictis, excessibus et offensis aliorum arrestari, prohiberi et iudicari non valerent, predicto monasterio perpetuo valere confirmare dignaremur. Quarum tenor talis est:||
Bela, Dei gratia rex Hungarie, fidelibus suis comitibus parochialibus et curialibus comitibus de Vesprimio, de Iaurino, de Castro Ferreo et de Zala cum omnibus aliis, quibus presentes ostendentur, salutem et gratiam. Cum monasterium nostrum de Beel a iurisdictione omnium comitum parochialium secundum continentiam privilegii sanctissimi regis Stephani sit exemptum, cuius continentiam inviolabiliter observamus et volumus observari, volumus et fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus de iudicandis populis ipsius monasterii vos nullatenus intromittere debeatis, alioquin contra indultum predicti privilegii eiusdem monasterii et tenorem nostri mandati quicquam fuerit attemptatum, decrevimus non valere, sicut etiam in prioribus litteris nostris id ipsum vidimus contineri. Datum in Porowa in festivitate Omnium Sanctorum, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto. [1264. nov. 1.]||
Nos itaque petitionem prefati Pauli abbatis fore iustam, admissionique dignam pensantes, pretactas litteras ipsius domini Bele regis non in aliqua sua parte vitiatas preter sui sigilli nimiam vetustatem et eius in parte fractionem propter continuam portationem earundem, presentibus de verbo ad verbum insertas, quo ad omnem suam continentiam acceptamus et ratificamus, additaque ipsa clausula, ut dicti populi signanter pro debitis, delictis, excessibus et offensis aliorum irrequisita prius iustitia per quempiam non valeant arrestari, prohiberi et iudicari, ob spem et devotionem nostram, quam in Beato Mauricio milite Christi, in cuius nomine glorioso dictum monasterium Beeliense est dedicatum, singulariter gerimus et habemus pro eodem monasterio et suo ministro in perpetuum valere duximus confirmandas. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes eidem abbati concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri domini Valentini, lectoris Strigoniensis, electi Quinqueecclesiensis, doctoris decretorum et aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis, anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto, secundo Idus Novembris, [1374. nov. 12.] regni autem nostri anno tricesimo tertio, venerabilibus in Christo patribus dominis Thoma Strigoniensi, locique eiusdem comite perpetuo, Stephano Colocensi, sacre pagine magistro, Dominico Iadrensi, Ugulino Spalatensi et Ugo Ragusyensi archiepiscopis, Colomano Iauriensi, Michaele Agriensi, Stephano Zagrabiensi, Demetrio Transsilvano, eodem Valentino electo Quinqueecclesiensi, Ladizlao Wesprimiensi, phisico nostro, Iohanne Waciensi, Nicolao Chanadiensi, Petro Boznensi, fratre Dominico Nitriensi, Paulo Tinniniensi, Demetrio Nonensi, Grisogono Tragurensi, Matheo Sibichinensi, Stephano Farensi, Iacobo Macarensi, Petro Corbaviensi et Portiua Senniensi ecclesiarum episcopis ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Waradiensi et Sirimiensi sedibus vocantibus, magnificis viris Emerico regni nostri palatino, Stephano woyvoda Transsilvano, comite Iacobo de Scepus iudice curie nostre, Iohanne magistro tavarnicorum nostrorum, Nicolao de Zeech Dalmatie et Croatie, Petro Zudor totius Sclavonie, Nicolao de Gara de Machou banis, Georgio pincernarum, Paulo dapiferorum, Michaele ianitorum, Stephano agazonum nostrorum magistris ac magistro Iohanne comite Posoniensi, aliisque quam pluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1374 XI 12, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1374_XI_12/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success