useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1381 II 22
Signature: 1381 II 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Februar 1381
Erzsébet királyné egy Belid nevü földdarabot, melyet a királynéi birtokhoz csatoltak, István pannonhalmi apátnak visszabocsát.  

orig.Erzsébet királyné
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207427
Graphics: 
x
Relatio comitis Nicolai de Zeech iudicis curie regie.||
Nos Elizabeth, Dei gratia regina Hungarie, Polonie, Dalmatie etc., memorie commendamus per presentes, quod, licet Iacobus, filius Kolus, de Was de mandato regio quandam particulam terre monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie Belid vocate vacuam prope possessionem nostram, scilicet reginalem, Gerebech vocatam adiacentem et existentem nomine eiusdem regis occupaverit et ad eandem possessionem nostram, videlicet reginalem, Gerebech appellatam applicaverit, tamen, quia vir religiosus dominus Stephanus, abhas eiusdem monasterii quasdam litteras instrumentales quondam Geyse, regis Hungarie felicis memorie, sub ipsa particula terre confectas coram nobis, nostrisque baronibus exhibuit efficaces, ideo nos visis ipsis litteris instrumentalibus, habitoque una cum predictis baronibus nostris intimo tractatu, eandem particulam terre ipsi monasterio duximus remittendum et restituendum. Quare vobis, ipsi Iacobo firmis damus in mandatis, quatenus statim visis presentibus pretactam particulam terre eiusdem monasterii per vos occupatam et nunc per nos eidem monasterio restitutam et relaxatam serie presentium ipsi monasterio pacifice remittere et resignare debeatis per idem monasterium possidendam, tenendam pariter et habendam. Si enim aliquod ius nomine regio predicto habere speratis, id super ipsum monasterium et eius abbatem secundum consuetudinem regni nostri iuridice prosequi debeatis et aliud facere non ausuri. Presentes autem post lecturam reddi mandamus presentanti. Datum Bude, feria quinta proxima ante festum Beati Mathie, apostoli, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo primo. [1381. febr. 22.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.