Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1386 VI 22
Signature: 1386 VI 22
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juni 1386
Bebek Imre országbíró Mária királyné rendeletét, mellyel a koppányi apátság kegyuraságát Szakálosi Péternek visszaadja, némely ugyanezen kegyurasághoz jogot tartó ekeli nemesek kérésére áírja. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207454

Nos comes Emericus Bubek, iudex curie regie, memorie conmendamus, quod, cum nobis in octavis festi Penthecostes [1386. jún. 17.] una cum regni nobilibus pro faciendo causantibus moderativo iudicio in sede nostra iudiciaria sedentibus Petrus, filius Korch, de Zakalus quasdam litteras domine nostre Marie regine patentes tenoris infrascripti coram nobis exhibuisset, mox Iwachon, filius Blasii, de Ekl et Iohannes, filius eiusdem ac Cene, filius Georgii, Iacobus, filius Emerici ac Andreas, filius Benedicti, de eadem in nostram exsurgendo presentiam allegarunt eo modo, quod, quia ad ipsos ius patronatus dicte abbatie monasterii Beate Virginis de Koppan eodem modo, sicut prefato Petro, filio Korch, pertineret, ideo tenorem premissarum litterarum reginalium sumpme indigerent, petentes nos cum instantia, ut easdem litteras nostris patentibus transscribi et transsumpmi faciendo eis dare dignaremur. Quarum tenor talis est:||
Maria, Dei gratia regina Hungarie, Dalmatie, Croatie etc., fidelibus suis religiosis Viris dominis fratribus Stephano, Sancti Martini, Dominico, Pechwaradiensis, Nicolao Saxardiensis, Henrico, Sancti Benedicti de Iuxtagron monasteriorum abbatibus et aliis presidentibus ac abbatibus ordinis Sancti Benedicti in regno nostro constitutis salutem et gratiam. Licet hiis diebus de abbatia monasterii Beati Virginis de Kappan nunc de iure et de facto vacanti cuidam fratri Andree dicto Herke providimus, tamen, quia magister Petrus, filius Korch, de Zakalus et Georgius dictus Posar, filius eiusdem, in sua et fratrum suorum personis asseruit ius patronatus se habere monasterium ad predictum et ex hoc presentationem abbatie eiusdem monasterii ad ipsos omni iure pertinere, ideo nolentes dictos nobiles suo iure in hac parte frustrari, premissam provisionem nostram modo quo supra eidem fratri Andree dicto Herke factam duximus premissis ex causis revocandam adeo, ut is in predicta abbatia preficiatur in abbatem, quem prefati nobiles duxerint nobis presentandum. Ea propter fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus statim visis presentibus ipsum fratrum Andream dictum Herke de dicta abbatia et eius possessione amoventes illum ex ordine vestro, quem iidem patroni vobis presentabunt in abbatem dicti monasterii auctoritate presidentie preficiatis, dummodo idoneus, dignus et sufficiens ad regimen dicte abbatie reperiatur et aliud nullatenus faciatis. Presentes etiam post lecturam semper reddi iubemus presentanti. Datum Bude, feria sexta proxima post festum Beati Briccii confessoris, anno Domini millesimo octogesimo quinto. [1386. jún. 17.]||
Nos itaque iustis et legitimis petitionibus dictorum nobilium nobis porrectis favorabiliter inclinati, adhibita etiam spontanea voluntate dicti Petri, premissas litteras reginales presentibus litteris nostris patentibus de verbo ad verbum transscribi et transsumpmi faciendo tenorem earundem ipsis nobilibus de Ekl duximus concedendum. Datum Bude, sexto die termini prenoti, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo sexto. [1386. jún. 22.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1386 VI 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1386_VI_22/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success