Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1412 II 25
Signature: 1412 II 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Februar 1412
András, spalatói érsek, a jogtudományok doktora, béli kormányzóapát Árpáson való letelepedésre felszólítást ad ki. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207587



Nos Andreas, archiepiscopus Spalatensis, legum doctor, gubernator et commendator abbatie Sancti Mauriti de Beel, memorie conmendamus, tenoreque presentium significamus, quibus expedit, universis, quod, cum nos possessionem Arpas vocatam, prope fluvium Raba existentem in comitatu Iauriensi habitam, monasterii Sancti Mauriti de Beel populosum efficere et multitudine populorum intendimus decorare, volumus igitur, ut quicunque libere conditionis [ho]mines ad dictam possessionem causa conmorandi venire voluerint, libere veniant et secure con[morantur], a die adventus ipsorum duodecim annorum libertate pacifice et quiete fruituri in eadem sub nostra [pro]tectione et tutella (!) speciali. Quo circa tenore presentium permittimus et pollicemur universis iobagi[onibus], qui de quibuscunque comitatibus ad predictam possessionem eiusdem monasterii de Beel [Arpas] vocatam causa conmorandi venire voluerint et edifficaverint (!) domos et curias in predi[cta po]ssessione in locis desertis conservare, protegere et manutenere in libertatibus duodecim annorum ad simil[em condicio]nem aliorum iobagionum, qui vadunt ad libertates in aliis similibus villis et possessionibus in regno, sub testimonio harum presentium litterarum nostrarum, sub impensione nostri secreti annularis sigilli. Et hoc volumus in foris et aliis locis publicis palam facere proclamari. Datum in eadem abbatia Sancti Mauricii de Beel, in festo Sancti Mathie apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo. [1412. febr. 25.]
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1412 II 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1412_II_25/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success