useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1418 V 14
Signature: 1418 V 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Mai 1418
xx  

orig.somogyi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207609
Graphics: 
x
...||
Nos comes Paulus, viceiudex magistri Iwance comitis Symigiensis, memorie commendantes significamus universis, quibus expedit, presentium per tenorem, quod, quia comes Iohannes de Egyude et Iharus, frater eius, mediantibus litteris eiusdem magistri Iwance, domini nostri, assumpserant, ut in termino assignato litteras seu instrumenta sua super facto terre Kara confectas inpedite per virum religiosum fratrem Hermanum, abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Panoni (!) et similiter idem dominus abbas litteras et instrumenta sua super facta eiusdem terre Kara emanata contra eosdem exhibere coram nobis debuissent, ipsoque termino assignato prefatus comes Iohannes venit et exhibuit pro se et pro Iharus, fratre suo, quasdam litteras non predicte terre Kara continentes, quibus perlectis ipse comes Iohannes dixit, quod ignoranter alias litteras secum illuc asportasset. Postmodum illuc assumpsit voluntarie, ut sabbato venturo, videlicet octavo die predicte termini litteras et privilegium, factum predicte terre continentia exhiberet. Nos vero cum magistro Vilemino et aliis nobilibus in loco iudicii nobiscum assedentibus decrevimus, ut in ipso octavo die ante exhibitionem litterarum suarum deberet dare unum iudicium pro se et aliud pro Iharus, fratre suo prenotato, pro eo, quia in primo termino assumpto litteras et instrumenta sua premissa exhibere non potuit, prout superius est expressum. Ipsoque igitur termino adveniente predictus comes Iohannes personaliter pro se et pro eodem Iharus comparendo, predicto domino abbate personaliter astente, exhibuit quasdam patentes litteras et unum privilegium tenorem earundem patentium litterarum continens domini Ladislai, condam regis Hungarie. Quibus visis et perlectis inter cetera vidimus contineri, quod quandam particulam terre castri Symigiensis uni aratro sufficientem in predicta terra Kara contiguam et vicinam hereditarie terre comitis Gregorii, filii Iohannis, ipsi comiti Gregorio pro meritoriis suis servitiis contulisset. Contra quem iam dictus dominus abbas respondit, quod nec terram castri ex collatione regia habitam, nec hereditariam terram haberent in predicta terra Kara aliqualem, sed omnino et universaliter esset hereditaria terra monasterii Sancti Martini. Nos vero adiudicaveramus, quod prefatus comes Iohannes iam dictam terram ex collatione regia habitam et iuxta eandem terram eorum hereditariam, sicut in privilegio prescripto continetur, feria quarta post festum Mathei apostoli [1294. szept. 22.] coram testimonio conventus Symigiensis ostenderet homino nostro et cum eodem reambularet et similiter dominus abbas terram suam hereditariam iuxta assertionem suam prenotatam. Postmodum ambe partes cum litteris privilegiis eorum ad finalem decisionem cause sabbato sequenti post predictum terminum [1294. szept. 25.] comparerent coram nobis iterato. Ipsoque die adveniente predictus comes Iohannes non venit, nec aliquem pro se misit, predictus vero dominus abbas venit ad exhibendum suum privilegium et ad finalem decisionem cause sue ordine iudiciario suscipiendam, exhibuitque litteras predicti conventus, in quibus reperimus, quod iam dictus dominus abbas super faciem terre seu possessionis Kara comparendo totaliter in ius et perpetuitatem dicti monasterii pertinere dixisset terram Kara prenotatam, predictus vero Iohannes non comparuisset, nec illuc venisset, ut assumpserat. Nos itaque considerata et intellecta veritate et maxime, quia predictus comes Iohannes ad exhibendum suum privilegium et ad finalem decisionem cause venire non curarat, ut premittitur, ipsam terram Kara cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis ac prato et vineis ordine iudiciario ipsi monasterio Sancti Martini restituimus seu statuimus in pace habendam et possidendam. Presentes autem propter maioris (!) rei cautelam sigillo prescripti predicti (!) magistri Iwance, domini nostri, fecimus sigillari. Datum sabbato proximo post festum Mathei apostoli, anno Domini M°CC° nonagesimo quarto. [1294. szept. 25.]||
...

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.