Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1422 VIII 10
Signature: 1422 VIII 10
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. August 1422
A varsányi Kerseghegy szőlőire vonatkozó kiváltság. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207621

Nos Nicolaus abbas monasterii Sancti Martini, Sacri Montis Pannonie et conventus loci eiusdem memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quoniam labilis est humana condicio et sensus oblivioni sit proximus ideo adinvenit prudentum industria, ut ea, que aguntur in tempore, ne simul labantur cum eodem tempore, literarum testimoniis memorie posterorum sanxerunt tradere iugiter retinenda.||
Hinc est, quod nos considerantes multiphariarum ruinarum desolationes et incommoda possessionis nostre Wassan vocate volentes incolis eiusdem possessionis graciose subvenire sicuti ex suscepti regiminis vigore tenemur, ut ipsa possessio Wassan eo opulencior efficiatur, atque sic [nobis et] nostris successoribus ad servicia licita et iusta indefessa inveniatur et avidior fidelitate reddatur, omnibus hospitibus tam nostris iobbagionibus quam eciam de aliis possessionibus hominibus libere condicionis in monte seu territorio nostro Kerseghegh vocato inter metas dicte nostre possessionis Wassan vocate existenti vineas et novellas, plantaciones vinearum factis seu facientibus plantatis vel plantantibus talem concessimus libertatem, ut videlicet ad tempus illud quousque ipse plantaciones vinearum centum cubulos musti seu vini procreare et germinare poterint, nullas decimas seu alias exacciones montanarum vinearum ab eisdem habere cupimus nec volumus, super quibus eciam nostros successores obligamus, sed germinantibus ipsis vinearum plantacionibus centum cubulis computum musti seu vini uti ipsius nostre possessionis Wassan moris est et consuetudine ab antiquo stabilita ac in usum redacta veras et integras decimas deinceps semper nostre ecclesie solvere tenebuntur; de nonis partibus et vino comitis seu castellani pro tempore presenti constituti seu in futurum constituendi, quod vinum wlgariter spanbora nuncupatur, in perpetuum reddentes liberos et absolutos nec ad easdem persolvandas convincantur modo aliquali, habeantque facultatem easdem vineas ipsorum sic modo premisso plantatas vindemiandi dum ad maturitatem proficiunt et verum ius easdem vendendi et vindemiandi pro contentu contradiccione cuiuslibet non obstante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes nostras litteras privilegiales pendencium et autenticorum sigillorum nostrorum munimine roboratas duximus concedendas. Datum in festo Sancti Laurentii martyris anno Domini MCCCCXXII. [1422. aug. 10.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1422 VIII 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1422_VIII_10/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success