Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1469 III 21
Signature: 1469 III 21
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. März 1469
Debrenthei Tamás nyitrai püspök László bakonybéli apátnak családi ügyeiben ír. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207909


Reverende et religiose domine frater noster et semper dilecte. De omnibus bonis favoribus et fraternitatibus nobis exhibitis grates magnas refferimus et saltem nunc et hinc egregio domino Emerico, filio Hym, exhibendis, quia ipse est pro honore domus nostre non sicut et alius perversus et maledictus, cui nunquam hospitium dare velitis, nec permittere manere in possessionibus vestris, si vultis nobiscum manere cum bona fraternitate et dilectione et nostram facere voluntatem. Qui, ut intelleximus, misit apud vos reliquias nostras et litteras ac litteralia instrumenta per ipsum maledictum Laurentium furtive sub amissione fidei sue Christiane de castro nostro exportatas eidem et isti fratri nostro Emerico Hymfy reddere et restituere velit fraternitas vestra, prout et nos confidimus in eadem et non placeat iura nostra et litteras et litteralia instrumenta fratemitati vestre conservare, quia, ut plurimum indigemus pro defensione et persecutione iurium nostrorum. Cetera dicet Emericus Hymfy, frater noster, cui, crederem, fidem velit adhibere fraternitas vestra uti et nobis. Quae valeat ad vota. Ex Saxardia, in festo Beati Benedicti abbatis, 1469. [1469. márc. 21.]||
Thomas de Debrenthe Episcopus ecclesie Nytriensis.||
[Cím]: Reverendo et religioso domino fratri Ladislao abbati de Beel, fratri nostro et amico semper caro.
Thomas de Debrenthe Episcopus ecclesie Nytriensis.||
[Cím]: Reverendo et religioso domino fratri Ladislao abbati de Beel, fratri nostro et amico semper caro.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1469 III 21, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1469_III_21/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success