Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1479 IX 29
Signature: 1479 IX 29
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. September 1479
A fehérvári városi tanács panaszt tesz László apátnak, hogy bizonyos Oszvald nevű polgártársukon elkövetett sérelemért az apát nem ad elégtételt, állítólag mert nem ok nélkül érte sérelem; ha így van, a tanács elégtételt fog adni, de ha ártatlan volt, viszont elégtételt vár. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207935


Venerabilis domine nobis honorande. Quia pro parte Oswaldi litterati, concivis nostri ratione occupationis domus sue et aliarum iniuriarum per dictos fratres Iohannem capellanum et Thomam Bwryan sibi illatarum V[enerabilitati] V[estre] scripseramus, tamen ad contenta nostrarum litterarum in factis ipsius Oswaldi, concivis nostri, nichil reformare et rectificare curavit Venerabilitas Vestra, sed vestris in litteris nobis scribitis, ut ipse concivis noster multa et quam plurima dampna, nocumenta et obprobria, prout in ipsis litteris vestris clarius continetur, fecisset et perpetrasset, quas litteras vestras erga nos reservavimus, ad eaque Venerabilitati Vestre taliter respondemus, quod post reditum vestrum, quo termino Venerabilitas Vestra et nos voluerimus, prefatum Oswaldum in nostri presentiam accersiri faciendo de suis factis coram Venerabilitate Vestra, aut vestro homine ad id deputato requirere volumus. Si istas iniurias per ipsum factas repiriri poterimus ipsum ab omni sua maleacta emendabimus; sed, si aliquis ad Venerabilitatem Vestram pertinens contra eum absque aliqua iura (!) et male processisset et quidem nos ab eadem Venerabilitate Vestra merum iudicium et condignam satisfactionem habere speramus et expectamus. Ex Alba, in festo Beati Michaelis archangeli, anno Domini 1479. [1479. szept. 29.]||
Iudex et iurati cives civitatis Albensis.||
[Cím:] Venerabili viro domino Ladislao abbati de Beel etc., domino nobis honorando.
Iudex et iurati cives civitatis Albensis.||
[Cím:] Venerabili viro domino Ladislao abbati de Beel etc., domino nobis honorando.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1479 IX 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1479_IX_29/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success