Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 VI 09
Signature: 1500 VI 09
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Juni 1500
II. UIászló biztosítja a pannonhalmi apátság sókiváltságát, Szentmárton városába királyi sót vinni nem szabad. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 207987
Commissio propria domini regis.||
Wladislaus, Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris magnifico Iohanni Bornemyza moderno, futurisque thesaurariis, necnon egregio Emerico Czobor similiter moderno comiti camerarum salium nostrorum regalium Transylvanensium eorumque vicecamerariis, camere nostre Iauriensis salutem et graciam. Quia nos acceptis et cognitis iuribus et privilegiis ac libertatibus abbacie ecclesie Sancti Martini Sacri Montis Pannonie, quibus eadem abbacia ab antiquo gavisa extitit, ut nunquam locus camere, sew vendicio salium regialium istic fuisset, prout totus ille comitatus Iauriensis apertissime fassus est et fatetur, nolentesque de cetero quoque hoc onere et nos ipsam ecclesiam eiusque possessiones et colonos agravare, sed pocius, omni nostra gracia et favore prosequi et amplecti, volumus propterea et fidelitati vestre harum serie firmissime committi et mandamus, quatenus acceptis pre sentibus ad oppidum sub castro dicte abbacie Sancti Martini habitum sales nostros regios locare aut importare aut quoquomodo contra vetustam libertatem eiusdem ecclesie colonos eiusdem turbare et dampnificare ullam unquam racionem (!) presumatis, sed simpliciter ita, sicuti hactenus in eorum libertatibus usi fuerint et gravisi, uti et gaudere et in nullo vos aut homines vestros intromittere permittere debeatis, quoniam nos illam ecclesiam et eius pertinencia et colonos sub nostra regia proteccione tenemus et conservamus. Aliud igitur facere nulla racione presumatis; presentibus perlectis exhibentibus restitutis. Datum Bude feria tercia proxima post festum Penthecostes, anno Domini millesimo quingentesimo. [1500. jún. 9.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1500 VI 09, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1500_VI_09/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success