useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1508 III 1
Signature: 1508 III 1
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. März 1508
A szentmártoni konvent Máté apátnak kitűnő érdemeit megörökíti.  

orig.pannonhalmi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208075
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie sedi apostolice immediate subiecti ordinis Sancti Benedicti Iauriensis diocesis memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis, quod nos ex mera et sincera deliberacione omnium fratrum beneplacito, consensu et annuencia nemine nos penitus instigante, immo inscio et penitus ignaro reverendo domino Matheo abbate nostro, eundem reverendum in Christo patrem et dominum dominum Matheum abbatem, et patrem nostrum graciosissimum recognoscimus et conscienciose fatemur esse et fore nostrum verum et legitimum ex apostolice sedis gracia et consensu confirmatum abbatem et patronum, hominem bone fame et optime conversacionis, sobrium et circa animas sibi commissas admodum sollicitum, immo totius religionis dicti Sancti Benedicti in regno Hungarie refotmatorem generalem et zelatorem ordinis precipuum virum magne [de]vocionis et austeritatis et, ut infinita brevi clau sula comprehendamus, prelatum omnium virtutum honestate decorum. In cuius rei evidentissimum et testimonium probatissimum presentes literas nostras exinde fieri nostrique sigilli autentici impressione fecimus ad futuram rei memoriam communiri. Datum prima die mensis Marcii, anno Domini 1508. [1508. márc. 1.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.