useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1510 XII 04
Signature: 1510 XII 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Dezember 1510
Burgio Antal a pannonhalmi apátot megnyugtatja az ettől fölvett 200 forintról s az apátnak, Rendnek és a reggiói bíborosnak esetleg még nála levő írásait semmisnek nyilvánítja.  

orig.Pesti Kelemen közjegyző
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207986
Graphics: 
x
In nomine Domini. Amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quingentesimo decimo, indictione undecima, die vero quarta mensis Decembris, [1510. dec. 4.] hora undecima vel quasi in domo plebanatus parochialis ecclesie Sancte Maria Magdalene de castro Budensi, pontificatus autem sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Iulii, divina providencia pape secundi, anno eius septimo in mei notarii publici infrascripti, testiumque infrascriptorum ad id specialiter vocatorum et requisitorum presencia constituti frater Paulus in persona reverendi domini abbatis Sancti Martini et tocius Ordinis ab una, partibus vero ex altera nobilis Anthonius Cynthius de Burgo, sancti sepulchri, pro quodam contractu, compositione et concordia; qui quidem prefatus Anthonius propria manu exhibuit et presentavit quasdam literas in papiro propria manu scriptas. Quarum quidem litterarum continentia verbalis talis est:||
Ego Anthonius Cynthius de Burgo, sancti sepulchri, fateor me esse solutum et mihi satisfactum de florenis ducentis a reverendo domino abbate Sancti Martini per ipsius procuratorem. Idcirco dominacionem suam reverendam et totum Ordinem, tam de ipsis ducentis florenis, quam eciam de omnibus aliis, in omnibus et per omnia reddo et facio ipsum dominum abbatem quietum et expeditum harum litterarum testimonio mediante, mea propria manu eidem datarum et concessarum ad perpetuam rei memoriam et ipsius domini abbatis cautelam et totius Ordinis. Quin eciam si que alie littere qualescunque ipsius domini abbatis vel Ordinis et domini cardinalis Regini apud me essent, aut remansissent, illas quoque casso et anullo, similiter et de illis prefatum reverendum dominum abbatem quittum et expeditum reddo. Datum in domo domini Francisci Cotte, presentibus ibidem venerabilibus et discretis nobilibus viris, videlicet domino Benedicto Kochy, domino Venclo, domino Anthonio Bini Florentino et domino Anthonio litterato de Tarkan, necnon Andrea de Warsan, item Gregorio Pynther vicino et altero Gregorio Pynther hospiti domus domini abbatis etc.||
Post quarum quidem litterarum exhibicionem et presentacionem prefatus [frater Paulus] me notarium infrascriptum instanter et instantissime requisitum habuit, uti ipsi unum quoque superinde vel [de his] publicum instrumentum seu publica instrumenta facerem signo et nomine meis solitis et consuetis consignarem, notarem, publicarem et in autenticam formam redigerem. Quod et feci officio mei tabellionatus incumbente. Acta sunt hec et facta anno, indiccione, die, mensa, hora, loco et pontificatu quibus supra, presentibus ibidem nobilibus et circumspectis Benedicto Kochy, Anthonio litterato de Tarkan ac Andrea de Warsan, necnon Grégorio Pynther, aliisque fide dignis personis ad hec specialiter rogatis et requistis.||
Et ego Clemens natus condam Luce de Pesth, dyocesis Waciensis, iurisdicciones vero spiritualis Strigoniensis, sacra auctoritate apostolica notarius publicus, quia premissis litterarum nobilis Anthonii Cynthii de Burgo, sancti sepulchri, exhibicioni, presentacioni, aliisque omnibus et singulis premissis, dum sic, ut premissitur fierent et agarentur una cum prenominatis testibus presens fui, eaque omnia et singula pretacta sic fieri vidi et audivi, ideo hoc presens publicum instrumentum manu propria fideliter scriptum exinde confeci et in hanc formam publicam redegi, signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi, notavi et publicavi in fidem, robur et testimonium omnium et singularum premissorum rogatus et requisitus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.