Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1515 III 10
Signature: 1515 III 10
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. März 1515
II. Ulászló megfeddi Máté apátot, hogy nem használ kellő szigort a fegyelem fenntartására. A király botrányos esetekről hallott. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208134
Wladislaus, Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fideli nostro venerabili et religioso fratri Matheo, abbati Sancti Martini Sacri Montis Pannonie salutem et graciam. Intelligimus multas et varias enormitates atque mala quotidie fieri et exerceri in Ordine vestro per abbates nonnullorum locorum et cenobiorum huius regni nostri in dedecus Ordinis atque dispendium animarum non solum ipsorum propriarum, verum (id quod perniciosius est) aliorum eciam communium Christifidelium, quod certe vel auditu nobis gravissimum accidit. Et non possumus vobis merito non inputare talia ipsis abbatibus, sive eciam inferioribus fratribus admittere. Constat namque vobis plane iam pridem per nos, eciam in plerisque dietis regnicolarum nostrorum et eciam aliis variis temporibus commissum esse, ut ea, que ad honorem Dei et profectum salutis eterne atque bonum et salutare exemplum Christifidelium pertinet (?), in ipso Ordine pariter cum ceteris patribus curare et licenciam perverse et contra regulam eorum agendi et vivendi e medio eorum tollere deberetis. In quo vos et ceteros patres admodum tepidos et negligentes hucusque fuisse et esse intelligimus. Que res a nobis tamquam supremo principe et moderatore ecclesiarum Dei huius regni nostri minime obaudire debet. Et nisi aliter, quam nobis datur intelligi, res Ordinis vestri agantur et exercentur (tandem superinde maturius consulere eciam cogemur), cum autem alioquin, ut accepimus, capitulum in ipso Ordine celebraturi sitis, volumus, ut illud, nisi aliquid magni impedimenti (quod non putamus) intercesserit, omnino inter vos celebretur ad reformacionem necessariam Ordinis, vite et sanctimonie fratrum statum et omnia alia, que honorem Dei et profectum salutis concernere videbuntur. Aliud in hoc nullo modo facturi. Datum Bude sabatho proximo ante dominicam Oculi, anno Domini millesimo quingentesimo decimo quinto. [1515. márc. 10.]||
Relatio venerabilis Francisci prepositi Transilvanensis, secretarii regie maiestatis.
Relatio venerabilis Francisci prepositi Transilvanensis, secretarii regie maiestatis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1515 III 10, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1515_III_10/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success