Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1515 IV 24
Signature: 1515 IV 24
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1515
János, báthai apát, a nagykáptalanon önként lemond apátságáról. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208138
In nomine Domini amen. Anno a nativitate eiusdem millesimo quingentesimo quinto decimo indiccione tercia, die vero vigesima quarta mensis Aprilis [1515. ápr. 24.] hora decima vel quasi, in capella sub altari magno im monasterio Sancti Martini Sacri Montis Pannonie Iauriensis diocesis constructa, pontificatus autem sanctissimi in Christo patris et domini domini Leonis divina providencia pape decimi, anno eius tercio in reverendi ac venerabilium et religiosorum dominorum Mathei archiabbatis dicti monasterii Sancti Martini ac Pauli Pechwaradiensis, Michaelis Sexardiensis, Iohannis Sancti Benedicti iuxta fluvium Goron, Gregorii de Kapornok, Blasii Sancte Trinitatis, Ioannis de Madocha, alterius Iohannis de Iwan, Stephani de Magoch, Iacobi de Beel, Nicolai de Zalawar, Georgii de Kolos et Iohannis de Thatha ceterorumque monasteriorum abbatum in regno Hungarie constitutorum et ad dictam capellam capitulariter congregatorum testiumque infrascriptorum ad id specialiter vocatorum et per expressam presenciam personaliter constitutis, venerabilis et religiosus pater Ioannes abbas monasterii Beati Michaelis archangeli de Batha, uti dixit, non vi aut metu seu aliqua alia sinistra machinacione circumventus, sed spontanea sua voluntate motu proprio et animo bene deliberato ac ex certa sciencia sua actualem abbaciam suam, quam in dicto monasterio Beati Michaelis archangeli de Batha legitime constitutus usque modo canonice possedisset, fructusque, proventus et obvenciones ac utilitates eiusdem percepisset, in et ad manus dictorum dominorum Mathei archiabbatis ceterorumque abbatum et totius Ordinis Sancti Benedicti in dicto regno Hungarie ubilibet constitutorum sic et eodem modo, ut cuicunque ipsi voluerint, simul cum omnibus eiusdem utilitatibus et proventibus quocunque nomine vocitatis dare conferreque possint et valeant omnibus melioribus modo, via, iure, forma et causa, quibus melius et efficacius potuit et debuit constare, in mei notarii publici subscripti testiumque infrascriptorum presencia cessit, resignavit et renunciavit. Super quibus omnibus, singulis premissis iidem domini Matheus archiabbas ceterique abbates in dicta capella capitulariter congregati in ipsorum propriis ac totius Ordinis Sancti Benedicti personis me notarium publicum dictorum instancia requisitum habuerunt, ut ipsis superinde unum vel plura publicum seu publica instrumentum vel instrumenta conficerem et in hanc publicam formam redigerem, quod et feci officio mei thabellionatus requirente in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus pariter et requisitus. Acta sunt hoc et facta anno, indiccione, hora, loco et pontificatu; quibus supra, presentibus ibidem honorabili domino Valentino presbytero plebano Sancti Martini notario publico ac nobilibus Petro Alfewldy, Ioanne eie Ethe, Andrea de Warsan, Iohanne Ewrkeny de Nagyech ad premissa specialiter rogatis et vocatis.
Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1515 IV 24, in: Monasterium.net, URL </mom/HU-PBFL/PannHOSB/1515_IV_24/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success