useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1517 IX 13
Signature: 1517 IX 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. September 1517
A szekszárdi konvent átírja Pál szentmártoni perjel, az újonnan kinevezett apát képviselője kérésére Tamás esztergomi bíborosérseknek a szekszárdi apátság megüresedését tudomásul vevő s betöltésére vonatkozó levelét. Tamás az érdekelt felek hozzájárulásával János szentmártoni szerzetest nevezi ki apáttá.  

orig.szekszárdi konvent
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 208166
Graphics: 
x
Nos conventus monasterii Saxardiensis etc.||
Nos Thomas, miseracione divina tituli Sancti Martini in montibus sancte Romane ecclesie presbiter cardinaiis Strigoniensis diocesis ac patriarcha Constantinopolitanus, primas regni Hungarie et apostolice sedis legatus de latere etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit, universis, quod nos illam resignacionem atque cessionem, quam venerabilis et religiosus pater dominus frater Michael abbas de et super ecclesia sua Saxardiensi, quam hactenus legittime possedit in personam venerabilis et religiosi patris domini fratris Iohannis de conventu monasterii Sancti Martini Sacri Montis Pannonie coram notario publico et testibus fide dignis fecisse dinoscitur, si et in quantum canonice et sine ulla illicita paccione, labeque simoniace pravitatis interveniente facta extitit, ratam, gratam et acceptam habentes, eandem acceptavimus et admisimus illique nostrum benevolum prebuimus et prebemus consensum pariter et assensum et nichilominus meritis et virtutibus ipsius domini fratris Iohannis abbatis, de quibus idem apud nos fidedignis meruit testimoniis commendari inducti eidem huiusmodi ecclesiam et abbaciam Saxardiensem, accedendis presertim commendacione, voluntate, et consensu spectabilis et magnifici domini Emerici de Peren perpetui comitis Abavyvariensis et regni Hungarie palatini etc. necnon eciam consensu reverendi in Christo patris domini Mathei abbatis predicti conventus Sancti Martini et conventus fratrum eiusdem ecclesie Saxardiensis, nostris ordinariis et dicte legacionis auctoritatibus, quibus fungimur, duximus dandum, donandum et conferendum ac de eadem sibi providendum pleno iure. Recepto tamen prius a venerabili et religioso fratre Paulo procuratore suo legittimo iuramento corporali ad sancta Dei evangelia manibus suis tacta prestito, quod nobis et successoribus nostris archiepiscopis Strigoniensibus legittime intrantibus ac nostris et eorum vicariis pro tempore constitutis fidelis et obediens erit, resque, bona et iura dicte ecclesie non alienabit, non dissipabit, neque distrahet, sed alienata, dissipata et distracta, si que forent ad ius proprietatemque restituet et restitui procurabit toto suo posse; imo damus, donamus, providemus et conferimus eundemque in eadem canonice in Dei nomine instituimus, ac te prefatum fratrem Paulum in Sancto Martino professum eiusdem domini fratris Iohannis abbatis procuratorem legittimum presencialiter nomine et in persona ipsius per bireti nostri capiti tuo imposicionem investimus et confirmamus, curam et omnimodam administracionem eiusdem in spiritualibus et corporalibus sibi plenarie committendo. Annuendo eciam, quod a quocunque antistito (!) catolico maluerit, servatis a more et consuetudine in his servari solitis, benedici atque infulari possit harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude in domo solite residencie nostro in festo Nativitatis Beatissime Marie Virginis, anno Domini MDXVII., [1517. szept. 8.] pontificatus vero sanctissimi in Christo patris et domini nostri Leonis, divina providencia pape decimi, anno quinto, presentibus ibidem venerabili et egregiis viris, domino Paulo, preposito Sancti Sigismundi Budensis, thesaurario regio, Iohanne Sandorfy et Georgio Goy camerario nostro testibus ad premissa habitis et requisitis.||
Nos igitur ... datum die dominico proximo ante festum Exaltacionis Sancte Crucis, anno MDXVII. [1517. szept. 13.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.