Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1522
Signature: 1522
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1522
Héderváry István pörére vonatkozó fogalmazvány. Írója általános elvekkel és egyházi törvényekkel bebizonyítja, hogy Héderváry fizetni köteles és a király beleavatkozása törvénytelen. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208241

Iusticia est: dare unicuique, quod suum est; debitor ergo obligatur solvere debitum creditori tam de iure naturali, quam de iure civili et canonico. Immo debitor potest conveniri ut satis faciat non solum de debito, sed eciam de interesse, si non solvit in loco et tempore promisso, ut in c. dilecti de foro com. et in c. p et g de off. dele et f. de eo, quod ad certo loco.||
Stephanus autem de Hederwara obligatur monasterio Sancti Martini Sacri Montis Pannonie sexingentis (!) florenis racione quarundam decimarum arendatarum, super qua fecit apodissam cum sue manus subscripcione, ubi non requirebatur suam iudicis, ut in c. Quod consultationem de re. in.||
Abbas et conventus tamen ex superhabundanti convenit memoratum Stephanum racione huiusmodi debiti coram iudice ordinario, qui cognita iusticia, tulit sentenciam pro monasterio et contra ipsum Stephanum, illum excommunicando. Iudicium autem ubi ceptum est, ibi finiri debet et ubi ceptum. ff. de in.||
Item princeps mandavit ordinario, ut absolvat predictum Stephanum; ordinarius licite poterat, immo debebat non parere principi, sed sibi rescribere, quia ita tenebatur facere auctoritate legis, ut in c. Si quando de resc. et in auct. ut nulli iudicium ni per vi. Item Hederwary in privilegio contractus fuit in dolo, ergo fuit nullus, nec dolus prodesse debebat doloso, nam nullitas causator in favorem dolum passi cum iura subveniunt deceptis et non deceptoribus, ut in c. Unum forum ...||
Item dolus impunitus remanere non debet, ne malicia sua sit doloso lucrosa ff. de do. le., in prin.||
Item iudex secularis nullo modo se intromittere potest in causis mere ecclesiasticis; decime autem sunt mere spirituales, iuramentum similiter, ut in c. inquisicionis prohibemus de here li. VI. immo iudex secularis debet impendere suum brachium et auxilium iudici ecclesiastico, ut in c. I. de off. ordi. et in c. iura de or. cog. et c. lator qui fr. sint. le.||
Item iudex ecclesiasticus habet iurisdiccionem contra principes usurpantes sibi iurisdiccionem indebite in clericos, irrogantes eisdem iniurias, nam tales committunt sacrilegium et violant libertatem ecclesiasticam, unde eciam infamiam incurrunt, de quo in auct. crassa et irrita c. de sacrosancte ecclesie.||
Item immo patronus debet defendere ecclesiam vel monasterium ab omnibus vel damnum inferentibus, ut in c. filius XVI. q. VII. et III. c. ex parte de testi.||
Item decimas nemo Christianorum tamquam res ecclesiasticas divini iuris exis vendicare, nec in usus proprios convertere, sed nec potest sine periculo anime sue pro quomodolibet detinere.

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1522, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1522.4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success