Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1522 VI 25
Signature: 1522 VI 25
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1522
II. Lajos király a Rend hanyatlásáról panaszkodik s okát abban látja, hogy már ötödik éve nem volt semmiféle káptalan, sem pedig visitatio. Meghagyja azért Máté főapátnak, hogy szeptember 14-re hívja egybe a nagykáptalant s kezdje meg a vizsgálatokat. Az apátoknak pedig javadalmuk elvesztése alatt megparancsolja, hogy megjelenjenek. Current repository:
PannH OSB
PannH OSB
- notes extra sigillum:
- 208232

Ludovicus etc. fideli nostro venerabili fratri Matheo abbati Sancti Martini Sacri Montis Pannonie salutem et graciam.||
Non sine gravi displicencia nostri animi accepimus abbates, priores et monachos Ordinis divi Benedicti in hoc regno nostro Hungarie et partibus eidem subiectis tam ab illa veteri vivendi sanctitate, quam ab illis optimis institutis, que etate serenissimi quondam patris nostri felicis memorie recepta ab eis passim fuerant, rescivisse ac magnam rursus inol[e]visse inter eos licenciam, quarum causam esse intelleximus, quod vos hoc toto quinquennio triennalium atque annorum conventuum seu capitulorum iuxta constituciones et indulta summorum pontificum, patrisque nostri charissime atque aliorum antea divorum regum precessorum nostrorum privilegia nobis in specie exhibita celebracionem quacunque de causa intermiseritis, quodque nulle interim visitaciones facte fuerint.||
Cum igitur ceteri quoque ordines tam in hoc nostro, quam aliis regnis et provinciis habeant aliquem precipuum, qui conventus seu capitula celebrare, visitare ac de moribus uniuscuiusque statis temporibus cognoscere et censurare facere sit solitus, eaque facultas abbati Sancti Martini cum regia, tum apostolica auctoritate nominatim et specialiter sit concessa, nolentes ut id, quod dicte paterne maiestatis auctoritate et devocione ceperat ut antea semper existit in hac religione vestra feliciter instaurari, nostra tempestate per aliquam negligenciam deficiat, aut aboleatur, mandamus vobis harum serie firmissime, ut capitula deinceps tam annua quam triennalia cum certis aliis duobus abbatibus ritu et modis, qui precipue in Iulii secundi et Leonis decimi Benedicti duodecimi, Honorii pontificum maximorum bullis ac in privilegiis serenissimi quondam patris nostri superinde editis continentur et sunt expresse, semper celebretis ac visitaciones, ut moris est, curetis faciendas. Mandantes omnibus et singulis abbatibus, prioribus ordinis predicti ubivis in hoc regno nostro Hungarie et partibus eidem subiectis, quibus et nos harum serie firmissime ac sub pena in literis paterne maiestatis contenta videlicet ammissimus abbaciarum suarum, precipimus et mandamus, ut vocati per vos vestrosque perpetuos successores ad huiusmodi conventus seu capitula temporibus alias consuetis, hoc autem anno, cum terminus solitus sit iam elapsus, ad festum Exaltacionis Sancte Crucis proxime futurum ad prefatum monasterium Sancti Martini in Sacri Montis Pannonie personaliter accedere, visitatores honorifice excipere, correcciones, emendaciones, privaciones eciam beneficiorum atque alias castigaciones penas et censuras iuxta contenta privilegiorum et Ordinis consuetudinem equo animo accipere debeatis.||
His enim rebus saluti ac religionis totius incremento maxime consuli poterit. Salvis semper ordinariorum iurisdiccionibus, quibus per presentes derogari nulla ex parte intendimus. Secus igitur non facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude feria quarta infra octavas Sacratissimi Corporis Christi, anno eiusdem ... [1522. jún. 25.]

Comment
EredetiPannonhalmi Bencés Főapátság Levéltára, Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1522 VI 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HU-PBFL/PannHOSB/1522_VI_25/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success