useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tihany, Bences (PannH) (1055-1522) 1243
Signature: 1243
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1243
A veszprémi káptalan bizonyítja, hogy a Nyír nembeli Felicián és András Arácson 57 hold földet, 9 szőlőt, erdőt és 3 szőlőművest 17 márkáért eladtak a tihanyi apátságnak s a pénzt már fölvették.  

orig.veszprémi káptalan
Current repository
Tihany OSB (PannH)

  • notes extra sigillum
    • 208378
Graphics: 
x
Universum capitulum Vesprimiensis ecclesie omnibus, ad quoscumque presens scriptum pervenerit, salutem in Domino. Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire, quod Felicianus et Andreas de genere Nyr ad nostram accedentes presenciam confessi sunt, quod totam possessionem suam, habitam in Arach, videlicet quinquaginta et septem iugera terrarum, novem vineas, ex quibus sex sunt site inter vineta, que vulgo dicitur (!) Myhaluka, commetanei sunt ex una parte ecclesia, ex altera vero Cumpurd, item una sita est inter vineta de Mogorey, item due sunt in Poloznyk, et silvam cum via cultelli et securis, quod vulgus Baard appellat, tres etiam vinitores, quorum hec sunt nomina: Cybur cum Marco filio et Marcello fratre suo, vendidissent domino abbati et ecclesie de Tycon pro decem et septem marcis, nulla penitus ibidem porcione sibi reservata, perpetuo possidendam, asserentes, memoratam pecuniam plene et integre recepisse. Pro cuius facti memoria dedimus presentes litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Roberti lectoris nostri, anno gracie M°CC°XL°III° [1243.] reverendo domino et patre nostro Bartholomeo episcopo, Henrico preposito, Symmeone cantore et Iohanne custode existentibus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.