Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 219, S. 396
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 219, S. 396
Carolus Secundus, Dei Gratia Magnae Britanniae, Franciae el Hiberniae Rex, Fidei Defensor etc. Magnificis, Nobilissimis et Spectabilibus Viris, Consiliums et Seuatoribus Civitatum Lubecae, Bremae et Hamburgi, reliquaeque Societatis Hanseaticae, Amicis Nostris perdilectis, Salutein. Magnifici, nobilis- simi et spectabiles Viri, Amici perdilecti! Quemadmodttm singulari amicitia et fauore Hansas Teuto- nicas semper prosecuti sumus, quod et variis in rebus abunde testati sumus, ita acceplis Uteris Vestris Mense Julio novissime elapso exaratis, querelam prae se ferentibus, Guildehallam scilicet Teutoni- corutn sive Stillierdam Londini tributis quibusdam onerari, eademque occupatis bonis Theodori Ja cobson ibi loci habitantis, colligi, in praeiudicium eorum priuilegiorum, quibus decessores nostri regü 1689, Mai 24.
Hansas Teutonicas niuniverunt, et quae ad hoc usque tempus inviolata permanserunt, querelam hanc sub examen revocari iussimos, et de re tota plenius edocti, iis omnibus magistratibus, quorum inter- esse poterit, praecepiraus, ut non modo occupata bona restiluant, verum etiani iri inipriinis satagant, ne dicta Guildehalla Teutonica eiuscemodi tribulis imposlerum oneretur, nec eandem incolentes ulla molestia afficiantur, colore quaesito vel imponendorum vel colligendorum eiuscemodi onerum. Id quod hisce Vobis signiflcandum duximus, ac etiam praefatum Theodorum Jacobson tum in hac, tum aliis omnibus in rebus, quae ad Hansas Teutonicas spectant, industria et studio se gessisse, id enixius sein-' per curans, ut eaedem ad facilem exituui promoverentur inque Vestrum commune commodum; qua de causa ipsum Vobis commendatura esse cupimus. Adeoque Vos Veslrasque Ciuitates Dei 0. M. Tutelae ex animo commendamus. Dabantur in Palatio Nostro de Wbiteball, 2Svo die Februarii, Anno Do mini 168§, Regnique Nostri tricesimo quinto.
Vester bonus amicus Carolus R.
Sunderland.
Magnificis, Nobilissimis et Spectabiiibus viris, Consulibus et Senatoribus Ciuitatum Lubecae, Bremae et Hamburgi, reliquaeque Societatis Hanseaticae, Amicis Nostris perdilectis.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 219, in: Monasterium.net, URL </mom/HansischerStahlhof/18ba42ff-caaa-4efc-8a70-c98920f66e3f/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success