Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 227, S. 404
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 227, S. 404
Edwardus, Dei gratia rex Anglie et Francie el dominus Hibernie, Omnibus, ad quos presentes litere nostre peruenerint, salutem. Sciatis, quod Johannes Saye, miles, et Ricardus || Fowler in curia
1475, Mai 8. 211
nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium implicauerunt Johannem ßolles et Katarinam, vxorem eius, de vno mesuagio et quarta parte vnius acre terre cum pertinentiis in || Boston per breve noslrum de reclo, quia capitalis dominus feodi illius nobis inde remisit curiam suara. Quod quidem placitum sequitur in hec verba:
Placila apud Westmonasterium coram Tboma |] Bryan et sociis suis, iusticiariis domini regis de banco, de termino Pasche, anno regni regis Edwardi quarti post conquestum quintodecimo. Ro. CCCII. Lincoln.
Johannes Saye, miles, et Ricardus Fouler per Thomam Rayner, attornalum suum, petunt ver sus Johannem ßolles et Katarinam, vxorem eius, vnum mesuagium et quarlam partem vnius acre terre cum pertinenciis in Boston vt ius et hereditatem suam per breve domini regis de reclo, quia capitalis dominus feodi illius remisit inde curiam suam regi etc. Et vnde dicunt, quod ipsimet fuerint seisiti de mesuagio et quarta parte predictis cum pertinenciis in dominico suo vt de feodo et iure, tempore pacis, tempore domini regis nunc, capiendo inde explecionem ad valentiam etc. Et quod tale Sil ius suum, offerunt etc. Et predicti Johannes Bodes et Katarina per Ricardum Cok, attornalum suum, ve nerum et defenderunt ius predictorum Johannis Saye et Ricardi et seisinam eorum, quando etc. Et totum etc. Et quicquid etc. Et maxime de mesuagio et quarta parte predictis cum pertinenciis vt de feodo et iure etc. Et vocant inde ad warandiam Dionysium Guyer, qui presens est hic in curia in propria persona sua. Et gratis mesuagium et quarlam partem predictam cum pertinenciis eis warantizavit. Et super hoc predictus Johannes Saye et Ricardus petiuerunt versus ipsum Dionysium, tenentem per warandiam suam mesuagium et quartam partem predictam cum pertinenciis in forma predicta etc. Et vnde dicunt, quod ipsimet fuerint seisiti de mesuagio et quarta parle predictis cum pertinenciis in do minico suo vi de feodo et iure, tempore pacis, tempore domini regis nunc capiendo inde expl«tionem ad valenciam etc. Et quod tale sit, ius suum offenint etc. Et predictus Dionysius vt tenens per Wa randiam suam, defendit ius predictorum Johannis Saye et Ricardi et seisinam eorum quando etc. Et totum etc. Et quicquid etc. Et maxime de predictis et quarta parte predictis cum pertinenciis vt de feodo et iure etc. Et ponit se inde in magnam assisiam domini regis. Et petit recognicionem fleri, vtrum ipse maius habeat tenendum mesuagium et quarlam partem predictam cum pertinenciis sibi et heredibus suis, vt tenens inde per warandiam suam, vt illa tenet, an predicti Johannes Saye et Ricardus habendum mesuagium et quartam partem predictam cum pertinenciis, vt illa superius petiuerunt etc. Et predicti Johannes Saye et Ricardus petiverunl licenciam inde interloquendi. Et habent etc. Et postea idem Johannes Saye et Ricardus reuenerunt hic in curiam isto eodem termino per altornatum suum predictum. El predictus Dionysius, licet solempniter exactus, non reuenit, set in contemptum curie recessit et defaltum facit. Ideo consequens est, quod predictus Johannes Save et Ricardus re- cuperent seisinam suam versus prefalos Johannem Bolles et Katarinam de mesuagio et quarta parle predictis cum pertinenciis, tenendum sibi et heredibus suis, quielis de prefatis Johanne Bolles et Ka tarina et heredibus suis et de prediclo Dionysio et heredibus suis io perpetuum. Et quod predicti Johannes Bolles et Katarina habeant de terra predicti Dionysii valenciam etc. Et idem Dionysius in unam etc. Nos autem omnia et singula premissa, ad requisitionem predictorum Johannis Saye et Ri
27«
212 1505, Mai 30. — 1550, Juni 19.
cardi, tenore presenciura duximus exemplificanda. In cuius rei tetimonium sigillum nostrum ad brevia in banco sigillanda deputatum presentibus apponi fecimiis. T. T. Bryan apud Westmonasterium, VIII die Maii, anno regni nostri quintodecimo. Copley.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL </mom/HansischerStahlhof/956c72e5-76eb-4a57-b8cd-75a3dfd6e173/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success