Charter: Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data) LIV.
Signature: LIV.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
LIV. Graf Heinrich von Spanheim und Wildgraf Emich überlassen die Entscheidung
über ihre gegenseitigen Ansprüche dem Nicolaus Vogt von Hunolstein. 1276 April 23. Nos
Henricus comes de Spanheim universis presentibus et futuris signifiea- mus publice
reeognoscentes, quod super omni discordia sive gwerra, que vertitur inter nos ex una parte
et virum nobilem Emichonem comitem silvestrem ex altera, duos viros bonos elegimus,
scilicet Geblonem dictum Porrez ct Embricum dictum Boewer *, milites, quibus liberam
dedimus potestatem, quod ex parte nostra cum viris duobus, quos dictus Wildegravius
elegit, scilicet cum Wilhelmo et Brunone, militibus de Smeideburg, perscrutabuntur omnia,
super quibus dictus comes sil- vestris de nobis querimoniam facit, et super quibus nos de
ipso facimus queri- moniam, et sic super querimoniis utriusque partis, de quibuscunque
rebus sit, nos amicabiliter separabunt infra octavam festi Pentecostes proxime nunc
venturi: hoc adjecto, si dicti quatuor milites prescripti concordare non poterint, tunc
Nico laus advocatus in Hunoltstein ex utraque parte in arbitrum est electus, et ante-
dicti quatuor milites omnia ad ipsum deferent, que utraque pars movet, tam nos quam comes
silvestris jam prescriptus. Et dictus Nicolaus advocatus potestatem habebit, omnia
secundum quod ad ipsum devenerit resecandi sive terminandi; hoc adjecto, quod si prefatus
Nicolaus non potest haberi quoquomodo, tunc Sifridus Bingravius eandem potestatem habebit
cum omnibus conditionibus prenotatis. In quibus vero causis sive articulis nos Henricus
comes predictus reus invenimur, hoc statim post dictum dictorum militum vel arbitri, si
ipsi non concordaverint, emendabimus et per omnia emendari faciemus, in quibus fiiimus
accusati, et hoc secundum verba et jussum militum predictorum vel arbitri, sive sit
Nicolaus vel Sifridus Ringravius antedictus. Arbirramur nichilominus, quod si non omnia,
in quibus accusamur, emendaverimus, moniti a dicto Comite silvestri vel ejus nuncio,
Soevernheim intrare ad jacendum, nullatenus recessuri donee omnia, in quibus accusati
fuerimus, secundum verba predictorum militum vel arbitri emendaverimus per omnia, sicut
superius est expressum; etiam hoc adjecto, quod si tempore monitionis non jaeeremus, quod
absit, volumus, quod exinde immemores 'lonoris nostri possimus undique fidei nostre
violatores divulgari. Preterea dictus Comes silvestris extunc nostra pignora componere
poterit, ubicunque locorum potuerit, 6 42 sine nostra indignatione qualibet et offensa,
donee omnia emendaverimus, que dicti milites scilicet Geblon Porrez, Embricus dictus
Roewern, Wilhelmus et Bruno de Smeideberg, milites, jusserint uno ore emendare, hoc
simpliciter excepto, quod si acciderit, dictum Wildegravium nos monere et etiam nostrum
consangui- neum Johannem comitem de Spanheim, qui etiam in hunc modum secum termi- navit,
unus nostrum, vel nos vel Johannes comes predictus jacebit, pro quo fuerit accusatus. Et
in hoc dictus Wildegravius debet contentus esse. Ad majo rem certitudinem vero nos H.
comes predictus presens instrumentum conscribi fecimus et sigillo proprio munitum
tradidimus Wildegravio memorato in testimo nium veritatis, promittentes bona fide per
presentem prescripta inviolabiliter obser vare. Datum a. d. M.CC. septuagesimo sexto in
die beati Georgii. Kindlingers Handscbriftensammlung Bd. 137 S. 98 im Pr. Arch. zu
Münster. — Der dem Inhalt nach gleichlautende Revers des Wildgrafen Emicho befindet sich
im General-Landesarchiv zu Carlsruhe, Spanheimer Copialb. Nro. IV, 674. — *) Im Revers des
Wildgrafen: Gebelo dictus Porreisser et Embricus dictus Ravere. Source Regest: Urkundenbuch für die Geschichte des graeflichen und freiherrlichen Hauses der
Voegte von Hunolstein Band I., Nr. LIV. , S. 58
x
Urkundenbuch der Voegte von Hunolstein, ed. Toepfer, 1866 (Google data) LIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/HausHunolstein/7019ff87-484e-4ce5-9fe3-154119e5baa1/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success