Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 23, S. 46
XXVI.
1316. Oct. 15.
In Nomine Domini Amen. Que geruntur in tempore, ne sequantur naturam temporia, eter- nari solet memoria litterarum. Hinc est, quod Nos Lestco dei gracia Dux Rathyboriensis notum esse volumus per presentes presentibus et futuris, Quod nos visis privilegiis Mona- sterii de Czarnowanez ordinis Premonstratensis supra villis Crawar, Radossow, et Zegnytz, et inspectis diligencius dictarum villarum libertatibus, per nostros progenitores erogatis, tam nostre quam eciam prögenitorum nostrorum saluti providere cupientes, villas prenota- tas, que per ignoranciam vel negligenciam ad soluciones venerant, simul ad servicia minus iusta, ad libertatem subscriptam decrevimus revocare, Ita quod ex nunc possessores earum- dem villarum, neque ad araturam, neque ad vectigalia qualiacumque, seu exacciones cuius- cumque sint generis pecuniarie, porcorum, vaccarum, vel aliarum que (pro) nostris necessi- tatibus accipere consuevimus, nullo unquam tempore teneantur, Sed illa omnia, que a nostris hominibus accipiemus, domino . . Preposito dicte domus et conventui per ipsos liomines in villis superius prenotatis in integrum exsolvantur, Hoc tamen excepto, quod ad novas municiones, quas pro terre commodo faciemus, vel veteres igne crematas, ad defen- sionem terre, ad expugnandas municiones si que, quod absit, in terra nostra capte fuerint vel se inique opposuerint, simulque ad ducales nupcias, quemadmodum alii inbabitatores terre nostre, nobis iuvamina') tenebuntur. Sic etiam cum terram nostram pro faciendis expedicionibus exire nos continget, Nobis de Crawar unum currum vacuum cum quatuor equis, de Radossow et Zegnytz unum currum cum quatuor equis, nobis mittent. Sculteti eciam dictarum villarum in nostris necessitatibus ad nostra servicia sint parati. Preterea predicte domui Czarnowanz in nostro monte Lapidum Radossow, Sex molares percipiendos annis singulis assignamus. Et ne hanc veritatis seriem invidia vel ignorancia tractu tem- poris valeat obumbrare, Presentes conscribi fecimus, et nostri sigilli munimine roborari. Datum Rathybor In die beate Hedwigis Anno domini Millesimo C°C°C° Sextodecimo, Pre sentibus domino Martino Judice Curie nostre, domino Michaele de Gassowicz, Ymramo, Wrodzlao, Jencone Pelca et aliis.
Siehe die Anmerkung zur vorhergehenden Urkunde.
') 1. iuv. prestare, oder ad iuvamina.
27
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 23, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/24012814-7043-47b2-b755-eb0577111431/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success