Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 6, S. 26
VII.
0. J. Oct. 29.
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Ego Meseco divina miseracione dux de Opol sciens nichil esse cercius morte, nichil incercius hora mortis, volensque diem extre- mum operibus misericordie prevenire, coram meis baronibus et fratribus predicatoribus et aliis meis familiaribus videlicet comite Nicolao castellano de Cozle, comite Roprechto, comite Laurencio Jarozlao Jacobo Paulo Marchone Nicolao Dirscone Vincencio Marco fra tribus predicatoribus, Gothardo notario, Jacobo capellano, Bartholomeo capellano, feci- mus scribi meam ultimam voluntatem. In primis igitur ad honorem dei et sancte matris ecclesie, ecclesie sancti Johannis in Wratislauia confero duas villas Zalese et Slauecici sub
tali forma ut in quolibet anniversario pro remedio anime mee meorumque parentum fiat fratribus et pauperibus una refeccio, et candela de anno in annum in ipsa ecclesia conbu- ratur. Ecclesie beate Crucis in Opol confero unam villam que vocatur Strelci in Gola. Item claustro sororum inBosidom dono villam queBreze nominatur •, domui vero fratrum ordi nis predicatorum in Rathibor aput quos elegi sepulturam, confero ad structuram tam eccle sie quam claustri ducentas marcas puri argenti. Item cruciferis de domo Teutonica centum marcas vel hereditatem equipolentem. Quibus conpletis dilecto fratri meo duci Wladizlao committo totam terram si uxor mea prole carebit, salvis et intactis omnibus meis donacio- nibus seu commutacionibus vel vendicionibus factis hiis qui michi fideliter suum servicium exhibuerunt, ne in suo fideli servicio fraudentur in pcriculum et dampnacionem eternam anime mee ex hoc tam in rebus mobilibus quam inmobilibus. Si vero uxor mea prole care bit et in sua viduitate voluerit permanere, habeat castrum Toschecz cum omnibus suis atti- nenciis; sed si nubere voluerit, quingente marce argenti sibi assignentur. JVlatri vero mee dilecte satisfaciendo de commissis confero duo castra Tessin et Rathibor cum suis attinen- ciis, exepto censu istius anni terre tocius partis mee, quem pro debitis et elemosinis domino episcopo Wratislauiensi T. et priori fratrum ordinis predicatorum cum fratribus predicte domus committo, quos executores tocius mei testamenti, ne quod absit per ali- quem possit vel debeat irritari constituo. Actum in Cozle IUI. Kalendas Novembris.
Aus dem Liber niger des Domkapitels fol. 412.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 6, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/2fc93aea-7d51-4a1e-bd09-4b82ea9b135c/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success