Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 24, S. 47
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 24, S. 47
XXVII.
1319. Sept. 29.
In Nomine Domini Amen. Ut temporum gesta in statu solido permaneant, firmaque homi- num in memoria iugiter ac inviolabiliter perseverent, convenit ut testibus ydoneis et litte- rarum apicibus eternentur sigillatis. Noverint universi presentium notitiam habituri tam presentes quam futuri, quod nos Gotfridus divina miseraeione prepositus Domus dei totus- que noster conventus ibidem ex deliberato consilio communique de consensu, in emendam necnon et in utüitatibus futuris ampliandis domui seu claustro nostro providere volentes, vendidimus ac nos vendidisse presentibus profitemur, pro villa iure Tewtunico et Novi fori locanda, wlgari nomine Wrouindorf nuncupanda, in agris ad claustrum pertinentibus flem- mingicos mansos unum et viginti, et locum pro uno orto et viginti ortis construeudis, Honesto viro Siffrido qui eiusdem ville locator esse debet et scultetus, ad cuius Sculteciam pertinere debent predictorum mansorum tres, quinque orti, una taberna, tercius denarius de omni causa quecunque ibi emerserit iudicanda, terciam quoque partem de omnibus pro- ventibus et utüitatibus que in presenti aut in futuro poterunt provenire. Que omnia ipse et sui posteri hereditario iure perpetuo ab omnibus solucionibus et serviciis quocunque nomine censeantur vocari, libere teneant, preterquam quod nobis ac nostris posteris ipse ac sui posteri in nostris indigenciis expensis nostris cum uno equo duas Marcas valente debent deservire, quem equum si in nostris serviciis quocunque modo perdiderint, quod absit, extunc ipsi nulla servicia facient tam diu donec ipsis de equo perdito fuerit satis- factum. De residuis autem decem et octo mansis et sedecim ortis, quilibet mansus singulis aniiis in festo beati Martini nobis sive claustro pro censu annuo solvet Quatuor mensuras avene et Octo mensuras siliginis, et pro decima unum fertonem. Incole eciam sepe dicte ville singulis annis in Pasca unam Marcam nobis solvere tenebuntur. Quilibet vero ortu- lanus nobis in festo beati Martini solvet unum scotum et quatuor pullos. Coloni quoque agrorum nobis seu claustro in agris nostris in anno ter arabunt, et quilibet ortulanus duo- bus diebus in anno pro necessitate claustri laborabit, exceptis sculteti ortulanis. Quibus omnibus predictis sie datis et solutis, incole ville eiusdem nec per dominum ducem Oppo- liensem nee per nos aut nostros successores ad ampliora servicia nullatenus debent coartari. Preterea pro communi utilitate ville supradicte addimus abis mansis seu mansorum colonis tres mansos, alterum dimidium mansum in silvis, et alterum dimidium in pratis, quos ipsi coloni inter se dividentes, de dictis tribus mansis tamquam ex alliis duobus mansis agro rum modis omnibus ut predictum est, nobis seu claustro deservire tenebuntur. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem presentem litteram sigillorum nostrorum robore fecimus communiri. Datum per manus Notarii nostri Milonis plebani in Brozicz, in festo
beati Michaelis, Anno domini M°C°C°C°XIX°. Presentibus hiis Domino Ninogneuio Judice
4*
28^
Oppoliensi, Domino Pilchone, fratre Nicolao suppriore S. Wincencii, fratre Wigando, fratre Jacobo, Henrico et Jacobo advocatis de Opul, Peregrino Juveni et Bartolomeo, civi- bus Oppoliensibus, Hermanno, Fridrico, et Henrico colono nostro villanis de Goslauiz, et aliis quam plurimis fide dignis.
Aus dem beschädigten Original und Böhme's Diplomatischen Beiträgen II. 68. Die Siegel fehlen.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 24, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/41be50fb-4c84-4051-b21f-ba9933f054c0/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success