Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 17, S. 39
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 17, S. 39
XIX.
1289. Oct. 31.
In Nomini Domini Amen. Etsi munificencie nostre gracia cuuctis quos uostrum regit Dominium comunis esse debeat fidelibus, illos tamen graciori favore conplectimur, quos humilioris habitus gravat condicio, et qui in sola protectione nostre lenitatis respirant. Noverint igitur universi et singuli presentcm paginam inspecturi, quod nos Mesco dei gra cia dux Opoliensis dominus in Ratibor, cum monasterio nostro coguominato wlgariterBosi- dom pie volentes agere, necnon elemosinas nostrorum progenitorum in ipsa cupientes adaugere, ut singulare nostrum memoriale qucmadmodnm nostri progenitores, relinquamus in eadem, de consensu et voluntate carissimi fratris nostri ducis Premizlii, dicto monasterio Bosidom damus Centum mansos Franconicos in silva nostra circa novum castrum, que Uitalissoua poramba dicitur, perpetuo possidendos, quos prepositus et cenobium dicte plu- ries Domus locabunt, prout eis visum f uerit expedire, et quamcunque libertatem locatoribus et eis qui locandi sunt dederiut, volumus sine interrupcione qualibet observare. , Omnem etiam libertatem quam nostri progenitores in aliis prediis erogarunt et suis instrumeutis confirmarunt domui sepedicte, nos in mansis pretaxatis condonamus, ut videlicet omnes questus iudiciorum pro se habeant et nulli penitus offieialium nostrorum subiaceant, et ad vectigalia quevis nullo unquam tempore teneantur; cetera autem in instrumentis dictorum nostrorum progenitorum plenius continentur. Et ut omnia prehabita necnon eorum singula perhenniter maneant inconvulsa, presentein paginam super ipsis conscribi precepimus et tam nostri quam fratris nostri sigillorum munimine roborari. Datum Ratibor per manus Arnoldi summiNotharii in vigiliaomniumsanctorum, annodominim°.cc°.lx°x°x°. Nono, Presentibus his militibus, Iascone Corniza, Pascone Warmundi, Dalberto, Wernero, Michaele. Pribizlao et aliis quam pluribus.
Mit anhangendem Siegel des Herzogs Mesko; für dasjenige des Herzogs Premizl sind Einschnitte gemacht, es scheint aber niemals angehängt worden zu sein.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 17, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/4654e128-2091-4e91-98b2-e8d7e32da951/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success