Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 36, S. 58
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 36, S. 58
XXXIX.
1355. Oct. 12.
Hos Jesco de Gruticz purgravius et Capitulum Opoliense tenore presencium publice pro- fitemux universis quibus fuerit opportunum, Religiosum virum dominum Jacobum prepositum Domus dei cum Mathia molendinatore de Doberna et Petro tabernatore ibidem super manso ibidem in villa Doberna racione dicte Domus dei fore amicabiliter coram nobis concordatum in hunc modum quod Mathias fruges yemales et estivales duobus annis de medio manso, Petrus vero semel et uno anno similiter yemales et estivales de medio manso percipient, et sine omni inpedimento percipere debent. Et deinde dictus mansus ad ipsum prepositum et dictam Domum dei penitus qualibet sine occasione revertatur. In cuius rei evidenciam pre sentem literam nostro Sigillo duximus muniendam. Datum Opol secunda feria ante Hed- wigis, Anno domini M°. CCC°. quinquagesimo quinto, presentibus discretis viris, Mathia et Johanne Scultetis de Byrcicze, Nicolao dicto Mussink de Wroyndorf et aliis multis.
Mit dem Siegel des Jesco de Gruticz, wie N. 38.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 36, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/66bad48b-4833-4c0a-8276-c2d0d557cc0b/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success