Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 3, S. 23
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 3, S. 23

III.
1227. Apr. 22.
vrregorius episcopus servus servorum dei, Dilectis in Christo filiabus Monialibus Mona- sterii de Rebenik Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilectc in Christo filie vestris iustis postulationibus gfato concurrentes assensu, Monasterium vestrum cum personis domino famulantibus in eodem, nec non cum omnibus bonis que idem Monasterium impre- sentiarum iuste ac paeifice possidet, aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suseipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis in- fringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indi- gnationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit inenr- surum. Datum Lateran. X. Kal. Maij. Pontificatus nostri anno Primo.
Die Bleibulle ist verloren. Auf dem umgeschlagenem Rande steht: Aston.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterCzarnowanz/91294f8a-076e-4146-916c-848b6174b777/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success