Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 34, S. 57
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 34, S. 57

XXXVII.
1353. Apr. 4L
JlosBoleslaus dei gracia duxOpoliensisRecognoscimus universis quorum audiencie presens scriptum fuerit publicatum, Quod Nos de stangno seu lacu in bonis sanctionalium Monasterii Domus dei alias Czarnowans dicti, circa villam Zelesna nostri districtus Opoliensis, Terciam partem omnium utilitatum pro nobis ad tempora vite nostre reservamus, huiusmodi Racione quod eundem lacum cum nostra pecunia duximus reformandum et corrigendum. Post decursum vero nostre personalis vite, pretactum lacum cum pleno Jure prenotatum Mo- nasterium sicut alia bona sua sine omni inpedimento nostrorum successorum possidebit in ewm et tenebit. Harum nostrarum testimonio litterarum sigillo nostro maiori singnatarum in memoriam omnium pretensorum. Datum Opol iiii,a die Mensis Aprilis, Anno Domini Mil- lesimo ccc°. Quinquagesimo tercio, Presentibus domino Stephano plebano in Slauenczicz, Zauissio de Gaueron, Notario nostro qui huiusmodi ad conscribendum a nobis habuit in commissis, et aliis multis.
Siegel, wie vorher; hier aber mit einem Rücksiegcl (Adler auf einem Helm), dessen Umschrift lautet: S. POLKÖIS. DVCIS. OPOLIENSIS.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 34, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterCzarnowanz/9264d558-a364-427f-8b92-01228f9c292e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success