Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 9, S. 29
X.
1 279. o. T.
Xn Nomine Domini Amen. Cum sit labilis humane mentis memoria, necesse est ut ea que in presenti ordinantur, scriptis et testimonio futurorum memorie commendentur. Notum sit igitur presentibus et futuris hanc paginam inspecturis, quod nos Bolezlaus dei gratia dux Opoliensis, cum essemus in Opol, accedentes ad nos fratres de Domo Dei Nicholaus et Rodgerus asserebant, comittissam Anastasiam uxorem comitis Henrici de Mechnic, cum adhuc esset sane mentis in suo testamento quod faciebat, elegit sepulturam in Domo Dei et ibidem donavit hereditates suas Mechnice et Vresce iuxta Crostinam pro salute anime sue et omnium parentum ipsius, sed post mortem viri sui prefati comitis Henrici. Quare fratres iam predicti ex parte tocius conventus cum instancia nos petebant, ut nuncium nostrum dirigeremus ad eandem infirmam pro audicnda et confirmanda rei veritate. Nos vero annuentes congrue ipsorum peticioni, misimus idoneum nostrum nuncium comitem Henri- cum de Grabina, qui cum esset ibi diligenter inquisivit a comittissa sepe dieta de suo testa- mento, que mente sana et racione perfecta idem factum rite sollempnizavit, pro ut fratres asserebant, et hie idem ad nos rediens coram nobis et nostris nobilibuspublicavittestamen- tum iam prenominatum. Nos itaque audientes et scientes procerto factum idem ratum habemus, hanc litteram sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec Anno Domini m°. cc°. lxx°. viiii°. presentibus hiis testibus, comite Symone castellano Opoliensi, comite Suetopelc castellano de Bala, comite Bogumilo de Bircan, et fratre Johanne gardiano de Opol, et fratre Rodgero, et aliis quam pluribus viris honestis.
Das Siegel ist am Rande beschädigt; es ist ein Wappensiegel mit der Umschrift: t SIGILLVM. DVCI8. BOLE
10
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 9, in: Monasterium.net, URL </mom/KlosterCzarnowanz/b376b439-ada2-4112-8bd8-8ccb6403a6ac/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success