Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 12, S. 32
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 12, S. 32

XIII.
1282. Nov. 30. Jloverint universi presentes litteras inspecturi, quod nos Dominicus, et S. domicella, totus- que conventus Domus dei ordinis Premonstratensis, facimus, ordinamus, et constituimus fratrem Rodgerum') presentem nostrum nuncium et Procuratorem in omnibus causis quas habemus cum domino Thoma Episcopo Wrat. et cum domino Abbate de Lubes2), coram quocumque Iudice competenti, Dantes eidem Procuratori nostro liberam potestatem agendi, respondendi, defendendi3), et litem contestandi, sentenciam audiendi, appellandi, compo- nendi, transigendi, testes producendi et attestaciones audiendi, et ad omnia alia iura faciendi, que in propriis personis facere possemus, Kattun et firmum habituri quiequid per predictum Procuratorem dictum fuerit atque ordinatum. Volentes igitur eundem Procuratorem nostrum relevare ab onere satisdationis, promittimus pro ipso iudicatum solvi pro omnibus clausulis suis, sub ypoteca omnium bonorum nostrorum, tam mobil mm quam inmobilium. Datum in Domo dei Anno domini m°. cc°. lxxx°. Secundo, in die beati Andree apostoli.
Aus dem Schiedspruch vom 20. Febr. 1283.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 12, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterCzarnowanz/b847b090-45e6-493f-8e89-5bbaf047ef63/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success