Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 51, S. 80
Urkunden des Klosters Czarnowanz, Nr. 51, S. 80


L1X.
1392. Sept. 2.
Iiadislaus dei gracia Dux Opuliensis etc. Fideles nostri dilecti Capitanei nostri prineipatus Opuliensis et Glogouiensis districtuum nostrorum, qui presentibus fueritis loco et tempore requisiti, graciam nostram habeatis et omne bonum nunc et semper. Noverit vestra fidelitas, quod nos universis et singulis . . Scoltetis, Rusticis, ortulanis et incolis omnium villarum .devotarum in Cristo puellarum Monialium Monasterii Domus dei alias in Czarnowansd prin- cipatu sub nostro existencium iniungimus per presentes seriosius et cuilibet eorum et vobis gracie nostre sub obtentu et mandamus, ut Religioso et Honorabili viro domino Nicolao procuratori presenti, racione prepositure per ipsum inibi regentjs, omnibus ipsorum post- positis excusacionibus et occasionibus remotis, quibuseuuque, aut suis Officialibus et fami- liaribus dicti Monasterii servientibus suo nomine exhibere, facere, prestare debeant, vecturas, laboi'es, auxilia, et Nichilominus sua et eorum exequentes familiarium mandata omni loco et tempore quibus fuerit opportunum, sicuti ipsorum vero preposito perpetuato eius- dem prepositatus, iuxta dicti domini Nicolai voluntatem. Vobis autem Capitaneis sive vestris Officialibus, nostris dilectis, in hac parte mandamus, quod si quis talium Scoltetorum, Rusticorum, ortulanorum et incolarum ipsarum villarum dietarum monialium rebellis et con trarius fuerit inventus, et nostrum presens mandatum excesserit, ac dicto domino Nicolao procuratori dicti prepositatus suis in preceptis non obediverit, eidem domino Nicolao aut suis officialibus sive familiaribus contrariando, et requisiti fueritis per eundem, aut suos nunecios, extunc prestare debeatis eidem auxilia vestra et brachium nostrum seculare vobis presentibus commissum, tales rebelles et contrariantes eidem et nostris mandatis, angariare
61
et constringere debeatis sine mora, ipsum dominum Nicolaum aut suos iuvando Iure suo sui prepositatus quando et quociens eidem fuerit opportunum, sicut nostram indignacionem et illi penarum exaccionem nostri et ipsius arcius volueritis evitare. Datum in Murow feria secunda proxima post diem beati Egidii abbatis, Anno Domini M°. CCC. Nonageaimo secundo, nostro Sigillo subappenso.
Das Siegel ist verloren.
Urkunden des Klosters Czarnowanz, ed. Wattenbach, 1857 (Google data) 51, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/KlosterCzarnowanz/c6a42a62-0966-4c73-8f7f-8c3bb0f86540/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success